Suetonius
Divus Claudius
Suetonius — in Latin.
The words most alive here
- sui 66
- quam 35
- quidam 31
- magnus 24
- dies 23
- senatus 22
- do 21
- uerus 20
- quasi 20
- dico 19
- multus 18
- tempus 17
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret. sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo imperatoris' partim 'Germanici fratri!'
Suetonius, Divus Claudius 7.1 -
Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur.
Suetonius, Divus Claudius 13.1 -
diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est.
Suetonius, Divus Claudius 2.2 -
non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit. prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.
Suetonius, Divus Claudius 44.1 -
senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
Suetonius, Divus Claudius 6.2 -
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam:
Suetonius, Divus Claudius 16.1
Doors
- Ask about the words of the Divus Claudius →
- Other works of Suetonius C. Caligula ·Divus Augustus ·Divus Julius ·Divus Titus ·Divus Vespasianus ·Domitianus ·Galba ·Nero ·Otho ·Tiberius ·Vitellius
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.