Suetonius
Vitellius
Suetonius — in Latin.
The words most alive here
If a word is everywhere, does it name a thing — or only the act of dividing?
- sui 19
- quam 15
- quidam 12
- Vitellius 10
- pars 9
- filius 9
- deinde 9
- primus 8
- imperium 8
- quidem 7
- quasi 7
- publicus 7
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
extat Q. †Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
Suetonius, Vitellius 1.2 -
De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset.
Suetonius, Vitellius 10.1 -
rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas. non multo post paenitens facti et in alios culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros nihil sibi antiquius quiete publica fore.
Suetonius, Vitellius 15.3 -
contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio.
Suetonius, Vitellius 2.1 -
L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.
Suetonius, Vitellius 2.4 -
Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et ex ea filium Petronianum captum altero oculo. hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.
Suetonius, Vitellius 6.1
Doors
- Ask about the words of the Vitellius →
- Other works of Suetonius C. Caligula ·Divus Augustus ·Divus Claudius ·Divus Julius ·Divus Titus ·Divus Vespasianus ·Domitianus ·Galba ·Nero ·Otho ·Tiberius
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.