LOGOI

Cicero

Letters to Atticus

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When a word carries both seeing and, in its derivatives, a settled kind of knowing, which sense do we owe the other?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.

    Cicero, Letters to Atticus 8.11.1
  • vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:

    Cicero, Letters to Atticus 15.14.1
  • sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. hunc propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores! metuunt inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt, αἰδέομαι. etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem aliquid? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.

    Cicero, Letters to Atticus 8.16.2
  • L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.

    Cicero, Letters to Atticus 1.2.1
  • M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.

    Cicero, Letters to Atticus 8.11B.4
  • de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Iun.

    Cicero, Letters to Atticus 10.17.4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.