Livy
Ab urbe condita, books 21-25 - 21
Livy — in Latin.
The words most alive here
- romanus 117
- Hannibal 114
- hostis 93
- sui 87
- quam 86
- bellum 77
- magnus 76
- facio 73
- animus 60
- mille 59
- eques 59
- consul 56
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. licuit in Hispaniam, prouinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; tamen, cum praeterueherer nauibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu ad Rhodanum moui castra. equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, [neque] regressus ad naues [erat] quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obuius fui. utrum, cum declinarem certamen, improuidus incidisse uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum? experiri iuuat utrum alios repente Carthaginienses per uiginti annos terra ediderit an iidem sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab Eryce duodeuicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectigalis stipendiariusque et seruus populi Romani a patre relictus. quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam uictam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, qui graues impositas uictis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. itaque uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus alios hostes soletis, pugnare uelim, sed cum indignatione quadam atque ira, uelut si seruos uideatis uestros arma repente contra uos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit uictricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; ueniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum uictis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. pro his impertitis furiosum iuuenem sequentes oppugnatum patriam nostram ueniunt. atque utinam pro decore tantum hoc uobis et non pro salute esset certamen. non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia uobis est pugnandum. nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia; hic est obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia pugnemus. unusquisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos paruos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.'
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p41 -
'si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua, si metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera referentibus—ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni. uestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. urbem uobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. haec uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed uel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p13 -
haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; et ad prima ac dubia signa ueris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate adiuncturus. transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superauerit. uento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes uertice intorti adfligebantur, constitere; dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, auersi a uento parumper consedere. tum uero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium uisum est. id uero laboris uelut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente. et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum niuosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere artus poterant. deinde, ut tandem agitando sese mouere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. biduum eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p58 -
cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde aduocata ita apud eos locutus fertur. 'si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra habueritis, uicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam ueluti imago uestrae condicionis erat. ac nescio an maiora uincula maioresque necessitates uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit. dextra laeuaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem nauem habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac uiolentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, uix integris uobis ac uigentibus transitae. hic uincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia uobis ea uictoribus proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent. si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uirtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne uestrum cum ipsis dominis futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuuantibus arma capite. satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum uidistis; tempus est iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. hic uobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perleui momento uicti sunt. nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint? ut uiginti annorum militiam uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos uincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. an me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul. non ego illud parui aestimo, milites, quod nemo est uestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium uestrum quam imperator, procedam in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque.
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p43 -
his anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius uixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse qui Hannibalis ductu intulerunt. mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane uoluntate principum, in imperio positus. is plura consilio quam ui gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si euasisset uoltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renouauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur.
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p2 -
Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem uenturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque uim arcerent: uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur? ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si non falleret, transgressus. is, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius . ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uagantibus passim Numidis equitibus et, <ut> quaeque his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent. emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et ualido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac leui armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit uigiles. tantus repente clamor est sublatus ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. equestre interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est. paucorum inde dierum quiete sumpta et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumulas oppugnandas ire pergit. id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. huius generis multitudo fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obuiam Hannibali procedit. magis agmina quam acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente uictoribus datur, ut tamquam ui captam urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus uideri solet, praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p57
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita, books 21-25 - 21 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.