Tertullian
De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- apostolus 76
- deus 56
- quam 52
- haeresis 52
- credo 51
- quaero 50
- fides1 46
- ecclesia 45
- dico 45
- habeo 44
- Christus 42
- sui 39
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Ergo non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum certamen in quibus aut nulla aut incerta victoria est aut parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa, cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit veritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum Christianarum.
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 19 -
Christus Iesus, dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cuiuscunque dei filius, cuiuscunque materiae homo et deus, cuiuscunque fidei praeceptor, cuiuscunque mercedis repromissor, quid esset,quid fuisset, quam patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam sive discentibus seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in patrem et in filium et in spiritum sanctum. Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur, assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae ex auctoritate prophetiae, quae est in psalmo David, consecuti promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgaverunt. Et perinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur, ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitate communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis, quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti una traditio.
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 20 -
Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat, malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 5 -
Si haec ita se habent, ut veritas nobis adiudicetur, quicunque in ea regula incedimus, quam ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de scripturis provocationem, quos sine scripturis probamus ad scripturas non pertinere. Si enim haeretici sunt, Christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomina admittunt. Ita non Christiani nullum ius capiunt Christianarum litterarum, ad quos merito dicendum est: Qui estis? quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, iure silvam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves? Mea est possessio. Quid hic, ceteri, ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus quorum fuit res. Ego sum haeres apostolorum. Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo. Vos certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt ut extraneos, ut inimicos. Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus apostolos aut protulit aut recepit?
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 37 -
Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis. Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis. Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est, Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius. Et ideo ad Israël loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad oves perditas domus Israël. Nondum canibus iactarat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt. Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 8 -
Impune erratur, nisi delinquatur; quamvis et errare delinquere est. Impune, inquam, vagatur qui nihil deserit. At enim, si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud, nisi quia aut non credideram, qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens negator invenior. Semel dixerim: Nemo quaerit, nisi qui aut non habuit aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat: ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat, et ideo pulsabat: ubi tamen apertum est. ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a iudice petebat audiri, quia non admittebatur: sed ubi audita est, hactenus institit. Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur. Viderit qui quaerit semper, quia non invenit. Illic enim quaerit ubi non invenietur. Viderit qui semper pulsat, quia nunquam aperietur. Illuc enim pulsat ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit qui non audit.
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 11
Doors
- Ask about the words of the De Praescriptionibus Hereticorum →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.