LOGOI

Tertullian

De Virginibus Velandis

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina. Quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est, et de eius testimonio scriptura incerta non potest esse. Si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. Superest etiam ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres. Omnes in te aetates periclitantur. Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem. Quamquam non mentiris nuptam. Nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 16
  • Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 2
  • Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult. Alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit. Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat quae virginem celat.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 15
  • Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam esse in causa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit. Aliquando et ipse dens venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt. Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu. Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire. Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a matribus. Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica. Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 14
  • Convertamur ad ipsas iam rationes recensendas per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eaodem etiam virginibus competant, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quamadmodum et puero permissum. Ergo eui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est? Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet quod in causa est. Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest tales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum Graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae maritorum nuncupantur), cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed marites, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans. Supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut coram deo adsistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 7
  • Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit (??)tiam de virginibus declarat. Itaque non contineri eas lega velandi capitis, ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc revelari, qua non i(??)beutur quae nec nominantur. Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico et mulieris, id est non virginis, ex ca(??) distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non facie(??)s distinctionem ostendit condicionis communionem. Ceterum potu hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit, Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in(??)teravit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam vo(??)t. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo plac(??) viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens lec(??) in isto capitu(??)o, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velande. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intellegi voluit, quam proprie (??) nominando a muliere non separavit, et non separando coniunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intellegi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina. Naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subcessivum antecessivo et portionale universali; in ipso intellegitur cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat significari corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra et terra et freta et ominis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit.

    Tertullian, De Virginibus Velandis 4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.