LOGOI

Livy

Ab urbe condita, books 26-30 - 29

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, quibus uoluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. quod nisi omni ui perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis nauibus, haud paruum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. uixdum pace facta nuntius regi uenit Romanos Dyrrachium uenisse Parthinosque et propinquas alias gentes motas esse ad spem nouandi res Dimallumque oppugnari. eo se auerterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua aduersus foedus cum rege pacem fecissent. ea cum audisset Philippus ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim nauibus in Aetoliam ad uisendas res pacemque si posset turbandam. Philippus agros Apolloniatium uastauit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri uidit, nec satis fidens uiribus ut urbem oppugnaret et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis nouo certamine odiis in regnum se recepit. per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum uoluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conuenturam eam adfirmantes si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano uenisset. facile impetratum—neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus—ut in Epirum transiret. Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio Amynander Athamanum rex, et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor uerba facit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam Epirotis ueniam. P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. in eas condiciones cum pax conueniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei Boeoti Thessali Acarnanes Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei Messenii Athenienses. haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae donec Romam mitterentur legati ut populus in has condiciones pacem iuberet; iusseruntque omnes tribus, quia uerso in Africam bello omnibus aliis in praesentia leuari bellis uolebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p12
  • maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuuene—nomen Uermina erat—parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo inuadat. nocte profectus Uermina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset mouit castra. ubi tempus uisum est quo peruenisse iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit. Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuuante. ea multitudo diuisa cum pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uictoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata conuenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et confixa est. Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim peruenit. ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea uenisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conueniens est.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p33
  • Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. grauis ea militia, procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura uidebatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat aduenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam grauem et duram horrere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona uenia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum uellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: 'quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo armisque.' laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque excusare et uicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum euasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuuisse. legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militauerant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim paruum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum ciuitatibus imperat, ex Italia aduecto parcit; ueteres naues reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; nouas Panhormi subducit, quia ex uiridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent. praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a quibusdam Italici generis eadem ui qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuuerunt. eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis [rebantur]; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia grauius bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani habeant, exercitum quoque inde ueterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. seruitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in uicem his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec taliaque dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, conuenerunt.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p1
  • Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque peruincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo disceptatum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in medium regni eundum. aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis. his uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem—Bellum incolae uocant—perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis—ea pecunia illis est—persecuti sunt regem: cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent mercatoribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus consectari;

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p31
  • altera item res prope aeque longo neglecta silentio relata a M. Ualerio Laeuino est qui priuatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nec plebe ad tributum sufficiente. grata ea patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus decreuerunt ut tribus pensionibus ea pecunia solueretur; primam praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent. omnes deinde alias curas una occupauit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum aduentu uolgatae sunt; nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritauit. decem legati Locrensium obsiti squalore et sordibus in comitio sedentibus consulibus uelamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili uociferatione humi procubuerunt. quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginienses quidem uelit populus Romanus; orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p16
  • multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum—nec id mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat; nam praeter quadraginta longas naues quadringentis ferme onerariis exercitum trauexit. sed et bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis uideretur, cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam †ingenti† ad incrementa gloriae celebratus conuerterat animos, simul et mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire uolgauerat. concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia quae et ad prosequendum Scipionem officii causa conuenerant et praetorem prouinciae M. Pomponium secutae fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo nauigantibus erat.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p26

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.