LOGOI

Livy

Ab urbe condita, books 1-5 - 4

Livy — in Latin.

The words most alive here

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas. eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit. proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint. uotis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne saeptus. T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret. ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper dum speculatores referrent Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit; magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Ueientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p32
  • concusserat primo statim congressu hostem cum repente patefactis Fidenarum portis noua erumpit acies, inaudita ante id tempus inuisitataque. ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens, uelut fanatico instincta cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit. tum dictator, magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito, proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque uoce 'fumone uicti' inquit, 'uelut examen apum, loco uestro exacti inermi cedetis hosti? non ferro exstinguitis ignes? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro infertis? agite, nominis Romani ac uirtutis patrum uestraeque memores uertite incendium hoc in hostium urbem, et suis flammis delete Fidenas, quas uestris beneficiis placare non potuistis. legatorum hoc uos uestrorum colonorumque sanguis uastatique fines monent.' ad imperium dictatoris mota cuncta acies. faces partim emissae excipiuntur, partim ui eripiuntur: utraque acies armatur igni. magister equitum et ipse nouat pugnam equestrem; frenos ut detrahant equis imperat, et ipse princeps calcaribus subditis euectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem. puluis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis uirorum equorumque aufert. ea quae militem terruerat species nihil terruit equos; ruinae igitur similem stragem eques quacumque peruaserat dedit. clamor deinde accidit nouus; qui cum utramque mirabundam in se aciem uertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa. cum duae acies, duo diuersa proelia circumuentos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro neque in montes, unde se nouus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberi frenis distulissent equi, Ueientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt. infert pauidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et uolnera et pauor degrauant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem. eadem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio aduenerat.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p33
  • dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea ueniunt, pro ueterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope euersae urbi implorantes. frui namque pace optimo consilio cum populo Romano seruata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque alia in deum iras uelut ultima publicorum malorum uertunt. uirginem plebeii generis maxime forma notam <duo> petiere iuuenes, alter uirgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. adiuuabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetrauit. nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. cum res peragi intra parietes nequisset, uentum in ius est. postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. sed uis potentior fuit; namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta uirginem ex domo matris rapiunt; aduersus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuuenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; urbem quoque, omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae euocata, obsidere parat; nec ulla species cladesque belli abest, uelut contacta ciuitate rabie duorum iuuenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium. parum parti utrique domi armorum bellique est uisum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Uolscos exciuere. priores Uolsci duce Aequo Cluilio Ardeam uenere et moenibus hostium uallum obiecere. quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit, praecipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde uigilia signa profert; coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Uolsci firmiore se munimento ab Romanis circumuallatos quam a se urbem uiderent; et alia parte consul muro Ardeae brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p9
  • haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus causa uouit, profectusque ab urbe, diuiso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes peruenit. sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia uiderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt. ita quattuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio non paruis modo excursionibus ad proelia, sed uel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant. nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo uires spem uniuersae uictoriae temptato paulatim euentu certaminum suos praecipere. itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis euentus committunt. clamor subito ortus non consulis modo uigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno exciuit. ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmat, pars corona uallum cingunt. in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animaduertitur quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato auersum hostem inuadat. Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem mouere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia quae uel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit: illud eximium consilii animique specimen et neutiquam uolgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui postquam intentos homines in euentum periculi alieni, pro se incautos neglectis uigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent. inde fumo, ut conuenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p27
  • annum modestia tribunorum quietum excepti tribunus plebis L. Icilius , Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus. is cum principio statim anni, uelut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum auertit; minusque eam damnosam fuisse quam seditio futura fuerit credunt. defuncta ciuitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus. iam fames quam pestilentia tristior erat, ni, dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subuentum. superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis deuexit. solitudinem in ciuitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus inuenientes coacti sunt binos equites adicere. praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externiue incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat ciuitas, domi discordia, foris bellum exortum.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p52
  • tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini atque Hernici nuntiarant. T. Quinctius L. f. Cincinnatus —eidem et Poeno cognomen additur—et Cn. Iulius Mento consules facti; nec ultra terror belli est dilatus. lege sacrata, quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, dilectu habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum conuenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis morbo absumptum erat. ante omnia prauitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. illud satis constat ad alia discordes in uno aduersus patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus , summis honoribus egregie usus, 'uos' inquit, 'tribuni plebis, quoniam ad extrema uentum est, senatus appellat ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate uestra cogatis.' qua uoce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si aduersus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in uincla se duci eos iussuros. consules ab tribunis quam ab senatu uinci maluerunt, proditum a patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et—quo quid ulterius priuato timendum foret?—in uincla etiam duci possent. sors ut dictatorem diceret—nam ne id quidem inter collegas conuenerat— T. Quinctio euenit. is A. Postumium Tubertum , socerum suum, seuerissimi imperii uirum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio uacantium militiae munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.

    Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p26

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.