LOGOI

Livy

Ab urbe condita, books 6-10 - 9

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento uenit. neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione conabantur. eo intentius dictator in moenia hostium uersus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra uis fieret. eo ferocius adequitare Samnites uallo neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum euectus summouit hostem. tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit; in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. is uictorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per uim Samnis potitur.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p22
  • earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. eo consules cum ualido exercitu uenerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae uidebantur. itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu uiribus impulit. commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem. in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. unde haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem hostem signa in perculsos inferentem. ceterum omnia mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium aduenerat †fortes uiri†, et partis alterius uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit. tota deinde iam uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p27
  • Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere. adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et uicisse crederent Romanum. inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu Samnitium—fuisse et Satricanos cum iis satis constat—nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam—et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo—tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem inclinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta. pertinacior pars armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites concremauerunt. consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas legiones. distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p12
  • ad Soram inde reditum; nouique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte ueterum militum dimissa nouisque cohortibus in supplementum adductis. ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset, Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit. uisus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud uana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido remouerentur: fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae uigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum missilibus telis eo conlatis; ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis congesta. ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, 'hoc quidem ascensu' inquit, 'uel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; uos et decem numero et, quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi uiri estis. et locus pro uobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. ego iam terrore omnia implebo; uos arcem intenti tenete'. decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu 'ad arma' et 'pro uestram fidem, ciues' clamitans; 'arx ab hostibus capta est; defendite, ite.' haec incidens principum foribus, haec obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis increpat. acceptum ab uno pauorem plures per urbem ferunt. trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, auertunt animos a spe reciperandae arcis. fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias pauidos caedit. iam Sora capta erat, cum consules prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. ex his ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem praesidio imposito Sorae relinquunt. omnes qui Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p24
  • cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur [Ofillius] A. Calauius Oui filius , clarus genere factisque, tum etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. tabernae circa forum clausae iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso ciuitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos. quam concitationem animorum fregit aduentus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet. consules in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum; quibus uitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Ualerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius Coruus . is consules creauit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p7
  • consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem uenit. Ausona et Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt. docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.

    Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p25

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.