LOGOI

Tertullian

De Patientia

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras evagemur, quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio Mali, multiplicia spiritus incitamenta iaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae, At ubi mairo iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. Certemus igitur quae a Malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus. Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, quaqua ex parte aut erroribus nostris aut Mali insidiis admonitionibus domini intervenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis. Quis enim humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit. Cum vero, Gaudete et exultate, dicit, quotiens vos maledicent et persequentur, merces enim vestra plurima in caelo, id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in adversis exultabit, nisi ante ea contempserit. Nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.

    Tertullian, De Patientia 11
  • His patientiae viribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et veniam hostibus suis postulat. O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit! quem non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in vulnere cruciatus a patientia et fide domino dedita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit. Neque enim a respectu dei tot doloribus avocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carne, tam animo quam corpore, patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissmorum, nec corporis quidem confliontationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum deus diabolo extruxit? Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret. nisi Deo gratias, cum uxorem iam malis delassatam et ad prava remedia suadentem execraretur? Quid ridebat deus, quid dissecabatur Malus, cum Iob immundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo revocare? Itaque operarius ille victoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum lorica clypeoque patientiae et integritatem mox corporis a deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de domino, distulit, Sustinuit iam voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret.

    Tertullian, De Patientia 14
  • Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem eius patientia probavit, cum filium immolare iussus est ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. Ceterum deus quem iustitiae deputasset sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audivit et, si deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant, et malum malo fenerabant. Nondum enim patientia in terris, quia nec fides. Scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. Facile erat absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec verbo quidem lacessere nec fatue quidem dicere sine iudicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum. Plus lex quam amisit invenit, dicente Christo, Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite, et orate pro persecutoribus vestris, ut filii sitis patris vestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est.

    Tertullian, De Patientia 6
  • Ipsam animam ipsum qui corpus in saeculo isto expositum omnium ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus minorum delibatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in frivolis excidat. Si manu quis temptaverit provocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Quivis ictus ille sit dolere et contumelia constrictus, gravius a domino vapulat. Plus improbum illum caedis sustinendo. Ab eo enim vapulabit cuius gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto sive convitio eruperit, respice dictum: Cum vos maledixerint, gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur dominum servi consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo sectus inveniar doctrinam domini, qua traditum est non vasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari? Item: Manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum. Sequitur ergo ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. Adiciam de patientiae voluptate. Nam omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum qui emisit reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis te laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. Tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas et voluptas.

    Tertullian, De Patientia 8
  • Quod pacis gratissimae deo attinet disciplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies, sed septuagies septies? Quis iudicium adversario suo dirigens negotium convenientia solvet, nisi prius iam dolorem, duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit? Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo convulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. At enim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod etiam paenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum disiuncto matrimonio (ex ea tamen causa qua licet seu viro seu feminae ad viduitatis perseverantiam sustineri) haec exspectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem? Quantum boni utrique confert! Alterum adulterum non facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia pastoris requirit et invenit. Nam impatientia unam facile contemneret. Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris insuper advehit baiulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et vestit et pascit et apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit. Paenitentia non perit. quia patientiam invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis viribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis est: ita patientiam sumit. Benefica est: malum patientis non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non proterit: non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit. Nec incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo numquam excidet; nam cetera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae: permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.

    Tertullian, De Patientia 12
  • Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio humana caninae acquanimitatis stupore formata, sed vivae ac caelestis disciplinae divina dispositio delegat, deum ipsum ostendens patientiae exemplum iam primum, qui florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat. Plures enim dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt.

    Tertullian, De Patientia 2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.