LOGOI

Tertullian

De Pudicitia

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac (??) minat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei antisti(??) ad ubique de ecclesia eradicandum omne sacrilegium pudicitiae, sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. Extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a deo satis auctorati viri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabae non habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, Impossibile est enim, inquit, eos, qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustaverunt et participaverunt spiritum sanctum et verbum dei dulce gustaverunt, occidente iam aevo cum exciderint, rursus revocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. Terra enim, quae bibit saepius devenientem in se humorem et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. Hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur, et figuras eius iam in ipsa veritate servabat. Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usq(??) ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero die visus fuerit in eiusmodi color vivus, inquinatus est. Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intellegi, qui iam non sit varius, non sit de pristino et novo aspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari, nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est vitium. Item de domo: Si quae maculae et cavositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. Dehinc introgressus sacerdos si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et pulvere alio inliniri domum. Oportet enim, cum pervenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, et ubi introierit eam sermo dei et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo habilis deo sit. Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis causis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra civitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam. Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet veniam.

    Tertullian, De Pudicitia 20
  • Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset. Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

    Tertullian, De Pudicitia 11
  • Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant. Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione quam in conversatione.

    Tertullian, De Pudicitia 9
  • Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur. Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuvabit.

    Tertullian, De Pudicitia 3
  • Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum? Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram constantiam provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflictationem suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam, et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid mihi eos qui foris sunt iudicare? Dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi incertae, et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. Et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. Ita ubi est postulationis vis, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem debeant redigi.

    Tertullian, De Pudicitia 2
  • Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus. Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed monstra.

    Tertullian, De Pudicitia 4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.