LOGOI

Livy

Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere; deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum. utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit; ipsa quos vellet legeret. productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat eamearn aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset. pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere: in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p14
  • consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memoria actum. T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum. A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit. in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea , quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p22
  • secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt. in quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. vineis incensis, multis hostium volneratis et occisis, consulum quoque alterum—sed utrum auctores non adiciunt—gravi volnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde male gesta re reditum. inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio quod volneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore tum viribus etiam auctis Pometiae arma inlata. et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros evaderet miles, deditio est facta. ceterum nihilo minus foeda dedita urbe quam si capta foret Aurunci passi: principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii; oppidum dirutum, ager veniit. consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p19
  • A. Verginius et Sp. Servilius consules fiunt. post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias. quo plures erant, maior caedes fuit. ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus. inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p65
  • M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur. multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, si annonam, inquit, veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum missus, et tamquam ab latronibus redemptus? egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim Sicinium feram? secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles. rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno rapuere; fruantur annona quam furore suo fecere. audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant. haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura imposita patres demerent sibi.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p43
  • sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt. tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum, quomodo resistatur patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent. provoco , inquit ad populum Volero , quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari. quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: provoco et fidem plebis imploro. adeste cives, adeste commilitones; nihil est quod exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est. concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris. huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse. violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam. conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p72

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.