LOGOI

Livy

Ab urbe condita, books 21-25 - 23

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent. ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius , uir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. ut uero praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam uociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. haec— nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. ueritus deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. Marius contione aduocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. ab uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obuiam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque. Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p7
  • Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto Romanorum. eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. quorum preces lacrimaeque—in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uestibulo curiae profuderunt—ingentem misericordiam patribus ac populo mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum ltprogt praesenti fortuna iusserunt. haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. uicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p20
  • postquam neque elicere Poenum ad certamen obuersati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios conuexerat, ui capiunt omnique circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. iam primi conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum compulsi, cum uix mouendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars eruptione facta siluas ac montes petit. parique terrore et castra sunt deserta et uniuersa gens postero die in deditionem uenit. nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae uolgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos auertit. itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset: si uero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus uix aequis uiribus resisti possit. itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum ualido exercitu mitterent; cui si omnia prospere euenirent, non tamen otiosam prouinciam fore.

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p27
  • deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. eo Pacuuius Calauius , de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuuenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sententia depulerat. huic tum pater iuueni Hannibalem deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam hospites Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, adhibiturus erat. epulari coeperunt de die, et conuiuium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium inlecebris instructum. unus nec dominorum inuitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. solis ferme occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus— peruenerunt, 'consilium' inquit 'adfero, pater, quo non ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani ltfuturigt quam unquam fuimus. cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. 'iam ego' inquit 'sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.'

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p8
  • ltabgt hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint; foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. haec Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus uideretur nomen Romanum. extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent; indignatione orta summoueri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum ueritus.

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p6
  • dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiua nauis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac moliri quicquam rex posset.—tantum nauis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. et circa Capuam transgresso Uolturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant Fabius ui cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [et] Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.

    Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p39

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.