LOGOI

Livy

Ab urbe condita, books 26-30 - 28

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word means “great” in every kind of book, is it describing the world, or the writer's wish to enlarge it?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; uolnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta uictoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum. Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui aduolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat cum uelut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita uideatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut seruati bis uni debitam uitam pro eo in perpetuum deuoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia uictoris spem positam habere. mos uetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia diuina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis inuectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem uerbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, uicturos suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum ltneque obsides imperaturumgt—quippe ea pignera timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, solutos animos—neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, saeuiturum, nec ab inermi sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p34
  • L. Scipio cum multis nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut consummatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem redit. magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante uento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naues expedientium fecerunt. percussa enim ex alto uela paulo acriori uento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p17
  • Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro uertit iter. ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis; ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta †oppugnare est,† atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus. quae res tantum pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret. timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur; itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret. id utrum parum ex interuallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato equo pergebat. additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p3
  • cum Africam nouam prouinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret si senatus aduersaretur,—id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis uestrum uideri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa prouincia sententiam dixerit. ego autem primum illud ignoro quemadmodum iam certa prouincia Africa consulis, uiri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum prouinciam esse nec populus iussit. deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia semper uisa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque inuidiae aduersus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. a qua suspicione si me neque uita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae uindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? me dictatorem cum uigerem adhuc uiribus et in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audiuit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur; rebus quam uerbis adsequi malui ut qui aliquorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret; nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam; uidelicet ut mihi iam uiuendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa prouincia decernatur. cum ea gloria quae parta est uiuendum atque moriendum est. uincere ego prohibui Hannibalem ut a uobis quorum uigent nunc uires etiam uinci posset.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p40
  • quadriduo postquam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera urbis media est. cuniculo inde uia ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum egregium propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex nauibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen auertisset, porta maritimae arcis Plator Romanos accepit momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec pertinaciter proelio inito. eos Plator uenia ab Sulpicio impetrata in naues impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se recepit. Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus uictrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem euentus respondit. ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duos uersi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et uenti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum uenti nunc huc nunc illuc uerso mari, uelut monte praecipiti deuolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies nauibus datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque ualido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et uana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis —emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae—traiecit.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p6
  • per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis—erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta—animaduerteretur, an plurium supplicio uindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. uicit sententia lenior ut unde culpa orta esset ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum uideretur, expeditio aduersus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obuiam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno uoltu ac sermone in hospitium inuitatos sopitosque uino uincirent. haud procul iam Carthagine aberant cum ex obuiis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberauit eos, sed laetitiam ingentem fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent. sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter uiderunt. excepti sermonibus de industria compositis —laetum opportunumque aduentum eorum imperatori esse quod sub ipsam profectionem alterius exercitus uenissent— corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis per idoneos homines perducti in hospitia comprensi ac uincti sunt. uigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. uocati deinde ad contionem qui pridie uenerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus concurrunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum uisuros crediderant, uoltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus paulisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

    Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p26

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.