Livy
Ab urbe condita, books 6-10 - 6
Livy — in Latin.
The words most alive here
- plebs 130
- sui 124
- tribunus 88
- romanus 87
- bellum 87
- quam 86
- hostis 85
- facio 73
- miles 67
- pater 64
- urbs 54
- habeo 53
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio , qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse. Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem: nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse. quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p39 -
quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat. adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta ui ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres uiderentur. ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi Ambusti , potentis uiri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt, paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte uidisset, percontatus 'satin salue?' auertentem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem uideat. inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio , strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p34 -
recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum. cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab sanandis domesticis malis. igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat. iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere potuisset. his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis uires uestras, quas natura ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis. si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem uos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. ostendite modo bellum; pacem habebitis. uideant uos paratos ad uim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid uniuersis aut omnia singulis patienda. quousque me circumspectabitis? ego quidem nulli uestrum deero; ne fortuna mea desit uidete. ipse uindex uester, ubi uisum inimicis est, nullus repente fui, et uidistis in uincula duci uniuersi eum qui a singulis uobis uincula depuleram. quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique exspectem? bene facitis quod abominamini. di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de caelo descendent; uobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris hostibus, a superbis defenderem ciuibus. tam paruus animus tanti populi est ut semper uobis auxilium aduersus inimicos satis sit nec ullum, nisi quatenus imperari uobis sinatis, certamen aduersus patres noritis? nec hoc natura insitum uobis est, sed usu possidemini. cur enim aduersus externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem. tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis, seu ui seu fortuna uestra. tempus est etiam maiora conari. experimini modo et uestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis. solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit: uos si quo insigni magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis planum traditur.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p18 -
comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio ; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere. ibi dum iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Uolscis, fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p30 -
audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse? non obuersatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli , qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue erepto ex hostium manibus uidissent? selibrisne farris gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed dux seditioni datus est. per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p17 -
ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli. sed magno apparatu tormentis machinisque tam ualida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. inter sermonem eius—credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse—legati ab Nepete ac Sutrio auxilium aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur. quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in Uolscos missi. profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se arcentes. cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit. itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet. quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere. Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p9
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita, books 6-10 - 6 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.