Tertullian
De ieiunio adversus psychicos
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 94
- quam 35
- dies 29
- homo 26
- dominus 24
- statio 22
- ita 22
- ieiunium 22
- officium 18
- cibus 17
- tempus 16
- quo 16
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Processimus itaque iam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii quod etiam iratum deum homini reconciliat. Deliquerat Israël in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fuderit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam abstinentia populi), et allophyli proelio admovebant, ibidem dominus intonuit voce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israëlis, et processerunt viri Israël ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires ieiunantium deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib compuribus iam civitatibus captis Israëli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias avertit. Dehinc quid aliud centum octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnunciata vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit, utique ieiunio preces prosequente. Neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper inedia maeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam civitas illa peccatrix Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum commendaverat ieiunium triduo functa,etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra evasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. Cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter vineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias, Qualiter occidisti et haereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent,—destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunavit et dormivit in sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam, Vidisti, ut reveritus sit Achab a facie mea: pro eo, quod reveritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus. Ita ieiunium in deum reverentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum aversionem aut delictorum obliterationem, verum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. Aspice Danielis exemplum. Circa somnium regis Rabylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens, et sciens quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procuravit.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 7 -
Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus. In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus redemptionem Israëlis, post egregium titulum veteris et univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 8 -
Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi, pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 1 -
Aeque stationes nostras ut indictas, quidam vero et in serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus praescribant. Si, quia Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habehantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandum, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus divinis? Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione observantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus vobis revelabit. Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce universae veritatis, an dignior apud nos ratio adferatur in nonam observandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius sius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur. Nam et milites nunquam immemores sacramenti magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad iocunditatem cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum, expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerare quam domini. Sed hactenus haec ex argumentationum provocatione commiserim, coniecturas coniecturis, et tamen, puto, fidelioribus repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseverans nonne statio fuit sera? Iesum Nave debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Ut autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: Maledictus homo, qui ederit panem ad vesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustavit totus populus eius, et tota terra prandebat. Tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus. Gulae enim, licet simplicis, reus fuerat. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, Et adhuc, inquit, loquente me in oratione. ecce vir, quem videram in somnis initio, velociter volans appropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii. Haec erit statio sera quae ad vesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 10 -
Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in caccabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis iacet. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque luxuria est. Quam societatem et apostolus sciens, cum praemisisset, Non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit, Nec in cubilibus et libidinibus. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare, Ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique substatia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introbit caro exilior; citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt. Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias maciem exercere debebit.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 17 -
Nunc si temere rationes castigati a deo victus et castigandi propfer deum a nobis ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensu agendis, quo divina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo vivacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, vinis inundatum, decoquendis iam stercoribus aestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciviam sapere. Manducavit populus et bibit, et surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae verecundiam lusum nisi impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionis, occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei in eo tempore quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam victus aut occidit aut vulnerat. Mentior, si non dominus ipse oblivionem sui exprobrans Israëli causam plenitudini reputat. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaveri iubens, Ne, inquit, cum manducaveris et biberis et domos optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro extollatur cor tuum et obliviscaris domini dei tui. Praeposuit corruptelae divitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae divitiae procurant. Per illas scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis videret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit, dedocens hominem saginae studere. Ceterum cui cor erectum potius inveniebatur quam impinguatum, pinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem ieiunium perennavit spiritali fide virtutem subministrante, et vidit oculis dei gloriam et audivit auribus dei vocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane vivere hominem, sed in omni verbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam constanter contemplari valeret pinguior populus. Merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis voverat. Vivit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantem lezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus vacuo ventre arido ore pervenit in montem Choreb, ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu dei exceptus est! Quid tu Helia hic? multo amicior ista vox quam, Adam ubi es? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur. Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut deum praestet homini contubernalem, parem revera pari. Si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus quo homo deo adaequetur, cum sine pabulo vivit.
Tertullian, De ieiunio adversus psychicos 6
Doors
- Ask about the words of the De ieiunio adversus psychicos →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.