Tertullian
De Monogamia
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- habeo 61
- nubo 55
- deus 55
- quam 52
- Christus 45
- bonus 42
- matrimonium 39
- dico 38
- caro 37
- secundus 33
- lex 32
- vir 30
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.
Tertullian, De Monogamia 13 -
Nunc ad legem proprie nostram, id est ad evangelium, conversi qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias pervenimus? Ecce statim quasi in limine duae nobis antistites Christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia, alia pudica, in Zacharia sacerdote, alia integra, in Ioanne antecursore, alia placans deum, alia praedicans Christum, alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens quam propheten, scilicet eum qui non tantum praedicaverit aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi caro qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur, per matrem et virginem et univiram. At ubi infans templo exhibetur, quis illum in manus suscipit? quis in spiritu primus agnoscit? Vir iustus et cautus, et utique non digamus, vel ne dignius mox Christus a femina praedicaretur vetere vidua et univira, quae et templo dedita satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est ecclesiae, debeant adhaerere. Tales arbitros infans dominus expertus non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum, per socrum: monogamum praesumo per ecclesiam, quae super illum aedificata omnem gradum ordinis sui monogamis erat collocatura. Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intellegam necesse est aut continentes. Nec enim, si penes Graecos communi vocabulo censentur mulieres et uxores pro consuetudinis facilitate (ceterum est proprium vocabulum uxorum), ideo Paulum sic interpretabimur, quasi demonstret uxores apostolos habuisse. Si enim de matrimoniis disputaret, quod in sequentibus facit, ubi magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset, recte videretur dicere, Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, sicut ceteri apostoli et Cephas? At ubi ea subiungit quae de victuaria exhibitione abstinentiam eius ostendunt, dicentis, Non enim potestatem habemus manducandi et bibendi? non uxores demonstrat ab apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent, sed simpliciter mulieres quae illis eodem instituto, quo et dominum comitantes, ministrabant. Iam vero si Christus reprobat scribas et pharisaeos, sedentes in cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est, ut et ipse super cathedram suam collocaret qui sanctitatem carnis praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus modis insinuarat et docendam et agendam? in primis de suo exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum dicit esse regnum caelorum, cum consortes illis facit alios post nuptias pueros, cum ad simplicitatem columbae provocat, avis non tantum innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit, cum Samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum maritum, cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis Moysen et Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum spadonem. Non enim aliud fuit Helias quam Ioannes qui in virtute et spiritu venit Heliae, cum ille vorator et potator homo, prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator, semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus. Totiens enim voluit celebrare eas quotiens et esse.
Tertullian, De Monogamia 8 -
Video iam hinc nos ad apostolum provocari. Ad cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, quo minus alium virum admitat. Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege dei non ex hominis offensa evenire, idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata quae per discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quae non habet imaginario fructu repraesentat. Ipsam deniqne interrogo feminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis ei vincta est cum quo habet apud deum causam. Non discessit quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est quem iam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. Enimvero et pro anima eius orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis eius. Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius, quanto quomodo potuit, quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam indignius, si quia non meruit. Aut numquid nihil erimus post mortem, secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum? Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii? Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius, si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum (licet merces varia. licet multae mansiones penes patrem eundem), uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, quam in ista minore vita separari vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit quae suo etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una disciplina praeest. Alium habebit in spiritu, alium in carne. Hoc erit adulterium, unius feminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam cogitatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit ex concupiscentia et matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen. Ceterum non est exclusus, si a viliore commercio carnis discessit. Honoratior maritus est, quanto mundior factus est.
Tertullian, De Monogamia 10 -
Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum Α ad Ω usque volvitur et rursus Ω ad Α replicatur, catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit secundum initium, quod tibi et in Adam censetur et in Noë recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut Α ad Ω, quomodo finis remittit ad initium, ut Ω ad Α, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eadem te forma conveniat novissimus quoque Adam in qua et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne. Si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram, quam apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne aeque esse debueris.
Tertullian, De Monogamia 5 -
Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem; hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone, quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.
Tertullian, De Monogamia 15 -
Nunc si et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio nubere, proinde fecisset quemadmodum et cetera quae adversus formam regulae suae pro condicione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinducticios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Iudaeorum, ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tanquam nutrix parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non per imperium (aliud est enim indulgere, aliud iubere), proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis. Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic, nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus, cur non et paracletus abstulerit quod Paulus indulsit, quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit quod superducitur? Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si iustum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est. Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad paracletum. Nova lex abstulit repudium (habuit quod auferret), nova prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam infirmitas carnis. Plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen; si tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non sinit nos hoc apostolo praestare quod mavult. Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus eius, donec paracletus operaretur, fuit, in quem dilata sunt a domino quae tunc sustineri non poterant, quae iam nemini competit portare non posse, quia per quem datur portare posse non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus, Caro infirma? Sed praemisit et, Spiritus promptus, ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et, Qui potest capere capiat, inquit, id est qui non potest, discedat. Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a domino. Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cuiuscunque liberi vitio. Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum. Elige quod bonum est; si non potes, quia non vis (posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo cuius non facis voluntatem.
Tertullian, De Monogamia 14
Doors
- Ask about the words of the De Monogamia →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.