LOGOI

Columella

Res Rustica, Books I-IX

Columella — in Latin.

The words most alive here

If a word is everywhere, does it name a thing — or only the act of dividing?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 5.3.1
  • Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.21
  • Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur enim saepius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint;

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 7.3.9
  • Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.2.14
  • Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavarioves nisi si propter medicinam. Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.21.2
  • Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.

    Columella, Res Rustica, Books I-IX 4.22.8

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.