LOGOI

Tertullian

De Pallio

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

If truth is named only against the false, does the word describe a thing, or a judgment made about it?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe habitum vertere naturae totius sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare. Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde. Diversa in unum ex demutatione diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis, vel in totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum deicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdivo splendidus. nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum. de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox visurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutavit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. Et urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat. Dehinc, ut deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem vivit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis novavere situsque movere. Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam regnorum vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat superiorum profanitas. Ferme apud vos ultra stilus non solet. Ab Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt. Qui vero divinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia se demum intellegens alibi stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit, ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transvolavere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia muniunt Syracusas. Sed vanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati? quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum. Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem?

    Tertullian, De Pallio 2
  • Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen admodum Graeci estis? Aut, ni ita est, unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia, et lutea unctio et pulverea volutatio et arida saginatio? unde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? unde apud hirtos et hirsutos tam rapax ab ala resina, tam furax a mento volsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi, Libya et Europa, cum xysticis munditiis, quas vestire non nosti? Revera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri? Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem et silvicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras si in puero matris sollicitudinem patiens, certe iam histriculus, certe iam virum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque feratu effeminatus; quod illi apud Sigeum strongyla servat. Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit. Ceterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum, de viro femina, mox de femina vir, quando neque veritas negari debusset neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus, alter adversus naturam, alter contra salutem. Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui erubescendus est, scytalosagittipelliger ille qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustruaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas (quod apud Omphalen balsamo aut telino spero factum; credo et iubas pectinem passas), ne cervicem enervem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati, tota oris contumelia mugiret, si posset. Nemaea certe, si quis loci genius, ingemebat; tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit. Sed et qui ante Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibile mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullones iam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit. Physconem et Sardanapalum tacendum est. qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem. Nec(??)tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis induviis, etiam viro salvo. Calor est omnis affectus; verum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius, ventilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatur. Dicet, Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non coenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt et acie figere et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat penes se quod dicit comicus, Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimvero iam dudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur. Converte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices cusodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis. Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis, quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas, vel illos item habitus qui novitati suae stare religionem mentiuntur? cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium galeri Cereri initiantur, cum ob diversam affectionem tenebricae vestis et tetrici super caput velleris in Bellonae mentes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat? Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, etsi iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc oculos, suadeo, reverere habitum, unius. interim erroris tui renuntiatorem.

    Tertullian, De Pallio 4
  • Mutant et bestiae pro veste formam; quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis, immo omni conchylio pressior qua colla florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor et versicolor, nunquam ipsa semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens denique mutanda quotiens movenda. Nominandus est et serpens, licet pone pavum; na(??) et iste quod sortitus est convertit, corium et aevum. Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens ab ipso statim limine erasus exuviis ibidem relictis novus explicat; cum squamis et anni recusantur. Hyaena, si observes, sexus annalis est, marem et feminam alternat. Taceo cervum, quod et ipse, aetatis suae arbiter, serpente pastus veneno languescit in iuventutem. Est et

    Tertullian, De Pallio 3.p1
  • Sermone, inquit, me suasisti medicamine sapientissimo. Verum etsi eloquium quiescat, aut infantia subductum aut verecundia retentum (nam et elingua philosophia vita contenta est), ipse habitus sonat. Sic denique auditur philosophus, dum videntur. De occursu meo vitia suffundo. Quis non, aemulum suum cum videt, patitur? quis oculis in eum potest in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu improbi mores vel erubescunt. Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim sola mecum est. Habeo et alias artes in publico utiles. De meo vestiuntur et primus informator litterarum et primus enodator vocis et primus numerorum harenarius et grammaticus et rhetor et sophista et medicus et poeta et qui musicam pulsat et qui stellarem coniectat et qui volaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum quatuor meis angulis tegitur. Plane post Romanos equites. Verum et accendones et omnis gladiatorum ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit A toga ad pallium. Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam divinae sectae ac disciplinae commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior iam te philosophia dignata est ex quo Christianum vestire coepisti.

    Tertullian, De Pallio 6
  • Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas! Sic denique nec pallium agnoscitur.

    Tertullian, De Pallio 1.p2
  • Principes semper Africae, viri Carthaginienses, vetustate nobiles, novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum ita vacat ac iuvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter olim tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inverecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed nec cingulo sinus dividere expedito umbratae quadrata iustitia in viris stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et cervicibus circumstrictus in fibulae morsu humeris acquiescebat. Instar eius hodie Aesculapio iam vestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit urna et Romanis deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis vero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia iuvat, toga oblata est. Pro, quantum circummeavit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio vel dignitas vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quodam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium:

    Tertullian, De Pallio 1.p1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.