Historia Augusta
Verus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- Marcus2 34
- verus 31
- sui 18
- dico 16
- Lucius1 12
- frater 12
- do 12
- bellum 12
- Syria 11
- multus 11
- Marcius 11
- quidem 10
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie- tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.
Historia Augusta, Verus 1.p2 -
Fuit eius fati ut in eas provincias per quas rediit Romam usque luem secum deferre videretur. et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse. sed hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina quae sibi delata fuerant cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit, his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. villam praeterea exstruxit in Via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis imparibus, quorum praesentiae nulla inerat reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphii, quem et ipsum e Syria veluti tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit, adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.
Historia Augusta, Verus 8 -
Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hephaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.
Historia Augusta, Verus 2 -
Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia litteras causa circensium et miserit et acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat. cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium aegrotavit, quo ad eum visendum frater contendit. multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae
Historia Augusta, Verus 6 -
pudore 2 illo ne reprehendere fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum septem convivium, novem vero convicium, donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum, post convivium lusum est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit.
Historia Augusta, Verus 5 -
Vixit annis quadraginta duobus, imperavit cum fratre annis undecim, inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. sed hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. quod nos non in medio relinquemus sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.
Historia Augusta, Verus 11
Doors
- Ask about the words of the Verus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.