LOGOI

Historia Augusta

Pescennius Niger

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • fuerit, si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, eum in imperium invasit, ex quo cupiditates eius incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit. Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri filios, nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis statum, tantum sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret. videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans, a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus, dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est. et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim

    Historia Augusta, Pescennius Niger 5
  • Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. huic ob detestationem Iuliam primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, illum principem superi et illum Augustum populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse.

    Historia Augusta, Pescennius Niger 2
  • Denique Delphici Apollinis vates in motu rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus. ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. nee defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam, ad quod ille respondit alium versum talem: Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus. item, cum quaesitum esset quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur: Cui dederint superi nomen habere Pii. quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur: Bis denis Italum conscendit navibus aequor, si tamen una ratis transiliet pelagus. ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.

    Historia Augusta, Pescennius Niger 8
  • Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris, non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt, sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque satis clara exstant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset, quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse, nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.

    Historia Augusta, Pescennius Niger 9
  • haec de Pescennio Severus Augustus. De hoc adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum: Pescennium mihi laudas, agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem, et iam tum plus quam militem dixit, itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armeniis et centum Sarmatis et mille nostris praeesse iussi, tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum quem avus meus Hadrianus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis dabat. De hoc eodem Commodus: Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi; ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem publicam recusaverit . haec de eo iudicia omnium fuerunt, sed et Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. in vita sua Severus dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes exstiterunt. unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium

    Historia Augusta, Pescennius Niger 4
  • Amavit de principibus Augustum, Vespasianum, Titum, Traianum, Pium, Marcum, reliquos faeneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et Marcium Coriolanum dilexit, interrogatus autem quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; idque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset, apud omnes constat quod, si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. Domus eius hodie Romae visitur in Campo Iovis, quae appellatur Pescenniana. in qua simulacrum eius in trichoro consistit, positum ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a grege Thebaeorum acceperat. exstat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam: Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens, Thebaidos socius, aurea saecla volens. hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma, hic Antoninis carus et imperio. Nigrum nomen habet, nigrum formavimus ipsi, ut consentiret forma, metalle, tibi. quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens: Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse; immo sic sit, quia fuit talis.

    Historia Augusta, Pescennius Niger 12

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.