LOGOI

Plautus

Mostellaria

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Danista Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit. a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo. Tranio Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum. danista adest, qui dedit argentum faenore, qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit. manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam. sed quidnam hic sese tam cito recipit domum? metuo ne de hac re quippiam indaudiverit. accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser. nihil est miserius quam animus hominis conscius, sicut me † habet. verum utut res sese habet, pergam turbare porro: ita haec res postulat. unde is? Theopropides Conveni illum unde hasce aedis emeram. Tranio Numquid dixisti de illo quod dixi tibi? Theopropides Dixi hercle vero ómnia. Tranio Ei misero mihi, metuo ne techinae meae perpetuo perierint. Theopropides Quid tute tecum? Tranio Nihil enim. sed dic mihi, dixtine quaeso? Theopropides Dixi, inquam, ordine omnia. Tranio Etiam fatetur de hospite? Theopropides Immo pernegat. Tranio Negat scelestus? Theopropides Negitat inquam. Tranio Cogita: non confitetur? Theopropides Dicam si confessus sit. quid nunc faciundum censes? Tranio Egon quid censeam? cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem (sed eum videto ut capias, qui credat mihi): tam facile vinces quam pirum volpes comest. Danista Sed Philolachetis servom éccum Tranium, qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt. Theopropides Quo té agis? Tranio Nec quoquam abeo. né ego sum miser, scelestus, natus dis inimicis omnibus. iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser, ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. sed occupabo adire. Danista Hic ad me it, salvos sum, spes est de argento. Tranio Hílarus est: frustra est homo. salvere iubeo te, Misargyrides, bene. Danista Salve et tu. quid de argentost? Tranio Abi sis, belua. continuo adveniens pilum iniecisti mihi. Danista Hic homo est inanis. Tranio Hic homo est certe háriolus. Danista Quin tu istas mittis tricas? Tranio Quin quid vis cedo. Danista Vbi Philolaches est? Tranio Numquam potuisti mihi magis opportunus advenire quam advenis. Danista Quid est? Tranio Concede huc. Danista Quin mihi faenus redditur? Tranio Scio té bona esse voce, ne clama nimis. Danista Ego hercle vero clamo. Tranio Ah, gere morem mihi. Danista Quid tibi ego morem vis geram? Tranio Abi quaeso hinc domum. Danista Abeam? Tranio Redito huc circiter meridie. Danista Reddeturne igitur faenus? Tranio Reddeturne. abi. Danista Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram? quid si hic manebo potius ad meridie? Tranio Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo. Danista Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? Tranio Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi. Danista Iam hercle ego illum nominabo. Tranio Euge strenue. beatus vero es nunc, quom clamas. Danista Meum peto. multos me hoc pacto iam dies frustramini. molestus si sum, reddite argentum: abiero. responsiones omnes hoc verbo eripis. Tranio Sortem accipe. Danista Immo faenus, id primum volo. Tranio Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime? venisti huc te extentatum? agas quod in manu est. non dat, non debet. Danista Non debet? Tranio Ne frit quidem ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet? Danista Quin non peto sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. Tranio Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. tu solus, credo, faenore argentum datas. Danista Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite. daturin estis faenus actutum mihi? datur faenus mihi? Tranio Faenus illic, faenus hic. nescit quidem nisi faenus fabularier. ultro te. neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo. Danista Non edepol tu nunc me istis verbis territas. Theopropides calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit? Tranio Pater eccum advenit peregre non multo prius illius, is tibi et faénus et sortem dabit, ne inconciliare quid nos porro postules. vide num moratur. Danista Quin feram, si quid datur. Theopropides Quid ais tu? Tranio Quid vis? Theopropides Quis illic est? quid illíc petit? quid Philolachetem gnatum compellat meum sic et praesenti tibi facit convicium? quid illí debetur? Tranio Obsecro hercle, illud iube obici illi argentum ob os impurae beluae. Theopropides Iubeam—? Tranio Iuben homini argento os verberarier? Danista Perfacile ego ictus perpetior argenteos. Tranio Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, danista qui sit, genus quod improbissimum est. Theopropides Non ego istuc curo qui sit quid sit unde sit: id volo mihi dici, id me scire éxpeto, quod illud argentum est? Tranio Est—huic debet Philolaches paulum. Theopropides Quantillum? Tranio Quasi—quadraginta minas; ne sane id multum censeas. Theopropides Paulum id quidem est. adeo etiam argenti faenus creditum audio. Tranio Quattuor quadraginta illi debentur minae, et sors et faenus. Danista Tantumst, nihilo plus peto. Tranio Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas. dic te daturum, ut abeat. Theopropides Egon dicam dare? Tranio Dic. Theopropides Egone? Tranio Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi. promitte, age inquam: ego iubeo. Theopropides Responde mihi: quid eo est argento factum? Tranio Salvom est. Theopropides Solvite vosmet igitur, si salvomst. Tranio Aedis filius tuos emit. Theopropides Aedis? Tranio Aedis. Theopropides Euge, Philolaches patrissat: iám homo in mercatura vortitur. ain tu, aedis? Tranio Aedis inquam. sed scin quoius modi? Theopropides Qui scire possum? Tranio Vah. Theopropides Quid est? Tranio Ne me roga. Theopropides Nam quid ita? Tranio Speculo claras, candorem merum. Theopropides Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat? Tranio Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus. sed arraboni has dedit quadraginta minas; hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis? nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi. Theopropides Bene hercle factum. Danista Heus, iam adpetit meridie. Tranio Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. Theopropides Adulescens, mecum rém habe. Danista Nempe aps te petam? Theopropides Petito cras. Danista Abeo: sat habeo, si cras fero.— Tranio Malum quod isti di deaeque omnes duint, ita mea consilia perturbat paenissime. nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum. Theopropides Qua in regione istas aedis emit filius? Tranio Ecce autem perii. Theopropides Dicisne hoc quod te rogo? Tranio Dicam. sed nomen domini quaero quid siet. Theopropides Age comminiscere ergo. Tranio Quid ego nunc agam, nisi ut in vicinum hunc proximum , eas émisse aedis huius dicam filium? calidum hercle esse audivi optimum mendacium. quidquid dei dicunt, id decretumst dicere. Theopropides Quid igitur? iam commentus es? Tranio Di istum perduint— (immo istunc potius) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius. Theopropides Bonan fide? Tranio Siquidém tu argentum redditurus es, tum bona, si redditurus non es, non emit bona. non in loco emit perbono? Theopropides Immo in optumo. cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio. Tranio Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio. iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt. quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio: manufesto teneor. Theopropides Evocadum aliquem ocius, roga círcumducat. Tranio Heus tu, at hic sunt mulieres: videndumst primum, utrum eae velintne an non velint. Theopropides Bonum aequomque oras. i, percontare et roga. ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris. Tranio Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex, itá mea consilia undique oppugnas male. euge, optume eccum aédium dominus foras Simo progreditur intus. huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco. igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

    Plautus, Mostellaria 3.1
  • Callidamates Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam, Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit, ait se metuere in conspectum sui patris procedere. nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime. iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face. Theopropides Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. Callidamates Quin venis? Tranio Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet. Theopropides Verbero, etiam inrides? Tranio Quian me pro te ire ad cenam autumo? Theopropides Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem. Callidamates Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. Tranio Quid taces? Callidamates Sed tu, istuc quid confugisti in aram? Tranio Inscitissimus adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim: nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa. Theopropides Filium corrupisse aio te meum. Tranio Ausculta modo. fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. numquid aliud fecit nisi quod summis gnati generibus? Theopropides Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus. Callidamates Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero. Theopropides Maxime, accipito hanc tute ad te litem. Tranio Enim istic captio est. fac ego ne metuam ut tu meam timeas vicem. Theopropides Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis me ludificatust. Tranio Bene hercle factum, et factum gaudeo: sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido. Theopropides Quid ego nunc faciam? Tranio Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: optumas frustrationes dederis in comoediis. Callidamates Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. Theopropides Licet. Callidamates Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost; scis solere illanc aetatem tali ludo ludere. quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus. faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo. Theopropides Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo. immo me praesente amato bibito, facito quod lubet: si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis. Callidamates Dispudet. Tranio Post istam veniam quid me fiet nunciam? Theopropides Verberibus caedere multum pendens. Tranio Tamen etsi pudet? Theopropides Interimam hercle ego te, si vivo. Callidamates Fac istam cunctam gratiam: Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea. Theopropides Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam. Callidamates Mitte quaeso. Theopropides Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer? Callidamates Tranio, quiesce, si sapis. Theopropides Tu quiesce hanc rem modo petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero. Tranio Nihil opust profecto. Callidamates Áge iam, sine te hoc exorarier. Theopropides Nolo ores. Callidamates Quaeso hercle. Theopropides Nolo, inquam, ores. Callidamates Nequiquam nevis. hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea. Tranio Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam: ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe. Callidamates Sine te exorem. Theopropides Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.

    Plautus, Mostellaria 5.2
  • Philemativm Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. Scapha Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna fuit. Philemativm Quíd ea messis attinet ad meam lavationem? Scapha Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. Philolaches O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. Philemativm Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. Scapha Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? non vestem amatores amant , sed vestis fartim. Philolaches Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. Philemativm Quid nunc? Scapha Quid est? Philemativm Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat. Scapha Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. Philolaches Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. Philemativm Nolo ego te adsentari mihi. Scapha Nimis tú quidem stulta es mulier. eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. Philemativm Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. Scapha Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es. Philolaches Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. Scapha Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere. Philemativm Quin mone quaéso, si quid erro. Scapha Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris. matronae, non meretricium est unum inservire amantem. Philolaches Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. Philemativm Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. Scapha Stulta es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. Philemativm Non spero. Scapha Insperata accidunt magis saépe quam quae speres. postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante. nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem: qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo. Philolaches Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. Philemativm Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit: illi me soli censeo esse oportere opsequentem. Philolaches Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. Scapha Inscita ecastor tu quidem es. Philemativm Quapropter? Scapha Quae istuc cures, ut te ille amet. Philemativm Cur obsecro non curem? Scapha Libera es iam. tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. Philolaches Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena. Philemativm Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam. Scapha At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere. Philolaches In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. Philemativm Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. Philolaches Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. Scapha Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines. Philemativm Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives. Philolaches Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. Scapha Quid illís futurum est ceteris qui té amant? Philemativm Magis amabunt, quom me videbunt gratiam referre bene merenti. Philolaches Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. Scapha Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. Philolaches In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. Philemativm Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. Philolaches Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: quae pro me causam diceret, patronum liberavi. Scapha Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. Philemativm Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. Scapha Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? Philolaches Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. Philemativm Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. Scapha Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. Philolaches Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier? nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat. Philemativm Cedo cerussam. Scapha Quid cerussa opust nám? Philemativm Qui malas oblinam. Scapha Vna operá ebur atramento candefacere postules. Philolaches Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. Philemativm Tum tu igitur cedo purpurissum. Scapha Non do. scita es tu quidem. nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. Philemativm Cape igitur speculum. Philolaches Ei mihi misero, savium speculo dedit. nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. Scapha Linteum cape atque exterge tibi manus. Philemativm Quid ita, obsecro? Scapha Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus: ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. Philolaches Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. Philemativm Etiamne unguentis unguendam censes? Scapha Minime feceris. Philemativm Quapropter? Scapha Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas. Philolaches Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt. Philemativm Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha. Scapha Non me istuc curare oportet. Philemativm Quem obsecro igitur? Scapha Eloquar: Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: nam si pulchra est, nimis ornata est. Philolaches Nimis diu abstineo manum. quid hic vos agitis? Philemativm Tibi me exorno út placeam. Philolaches Ornata es satis. abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. Philemativm Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, mea voluptas. Philolaches Em istuc verbum vile est viginti minis. Philemativm Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. Philolaches Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. triginta minas pro capite tuo dedi. Philemativm Cur exprobras? Philolaches Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. Philemativm Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. Philolaches Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat. haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis. Philemativm Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam. vide, tali ubi sint. vin unguenta? Philolaches Quid opust? cum stacta accubo. sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua? is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

    Plautus, Mostellaria 1.3
  • Tranio Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit; atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio. nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas. postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos, capio consilium, ut senatum congerronum convocem. quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant. ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast: pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere. nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem. non amicus alius quisquamst aut pro ille qui ero simul. praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror. sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia? erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo. Theopropides Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem, continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum, cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe. Tranio Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio. Theopropides Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit. non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. dissimulabo me horum quicquam scire. Tranio O mortalem malum, alter hoc Athenis nemo doctior dici potest. verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest. adgrediar hominem, appellabo. Theopropides Nunc ego ille húc veniat velim. Tranio Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. Theopropides Euge, Tranio, quid agitur? Tranio Veniunt rure rustici. Philolaches iam hic aderit. Theopropides Edepol mi opportune advenerit. nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum. Tranio Quidum? Theopropides Quia negat novisse vos. Tranio Negat? Theopropides Nec vos sibi nummum umquam argenti dedisse. Tranio Abi, lúdis me, credo haud negat. Theopropides Quid iam? Tranio Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat. Theopropides Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi vendidisse. Tranio Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro? Theopropides Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi, neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum . Theopropides Dixi ego istuc idem illi. Tranio Quid ait? Theopropides Servos pollicitust dare suos mihi omnes quaestioni. Tranio Nugas. numquam edepol dabit. Theopropides Dat profecto. Tranio Quin i cum illo in ius. sine inveniam. Theopropides Mane. experiar, ut opinor. certum est. Tranio Immo mihi hominem cedo. vel hominem iube aedis † mancipio poscere. Theopropides Immo hoc primum volo, quaestioni accipere servos. Tranio Faciundum edepol censeo. Theopropides Quid si igitur ego accersam homines? Tranio Factum iam esse oportuit. ego interim hanc aram occupabo. Theopropides Quid ita? Tranio Nullam rem sapis. né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio. Theopropides Surge. Tranio Minime. Theopropides Ne occupassis, obsecro, aram. Tranio Cur? Theopropides Scies. quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine: tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius. Tranio Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem? Theopropides Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo. Tranio Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens. tum consilia firmiora sunt de divinis locis. Theopropides Surge, ne nugare. aspicedum contra me. Tranio Aspexi. Theopropides Vides? Tranio Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame. Theopropides Quidum? Tranio Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus. Theopropides Perii. Tranio Quid tibi est? Theopropides Dedisti verba. Tranio Qui tandem? Theopropides Probe med emunxti. Tranio Vide sis, satine recte: num mucci fluont? Theopropides Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo. nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus. Tranio Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi. Theopropides Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari. Tranio Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. Theopropides Exempla edepol faciam ego in te. Tranio Quia placeo, exemplum expetis? Theopropides Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium? Tranio Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris. Theopropides Aliud te rogo. Tranio Aliud ergo nunc tibi respondeo. sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

    Plautus, Mostellaria 5.1
  • Phaniscvs Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio. Theopropides Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? quid volunt? quid intro spectant? Pinacivm Pergam pultare ostium. heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Theopropides Quae haec est fabula? Pinacivm Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus. Theopropides Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis? Phaniscvs Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? Theopropides Nihil ad me attinet? Phaniscvs Nisi forte factus es praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias. Theopropides Non sunt istae aedis, ubi statis. Phaniscvs Quid ais? an iam vendidit aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex. Theopropides Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? Phaniscvs Eloquar. erus hic noster potat. Theopropides Erus hic voster potat? Phaniscvs Ita loquor. Theopropides Puere, nimium delicatus es. Phaniscvs Ei advorsum venimus. Theopropides Cui homini? Phaniscvs Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi? Theopropides Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum. Phaniscvs Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? Theopropides Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus. Pinacivm Senex hic elleborosust certe. Phaniscvs Erras pervorse, pater. nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare. Theopropides Quin sex menses iam hic nemo habitat. Pinacivm Somnias. Theopropides Egone? Pinacivm Tu. Theopropides Tu ne molestus es. sine me cum puero loqui. nemo habitat. Phaniscvs Habitat profecto, nám heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier. Theopropides Quid ais? Phaniscvs Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas †ducere. Theopropides Quis istaec faciebat? Phaniscvs Philolaches. Theopropides Qui Philolaches? Phaniscvs Quoius patrem Theopropidem esse opinor. Theopropides Ei mihi, occidi, si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier. ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, cúm ero vostro? Phaniscvs Hic, inquam. Theopropides Puere, praeter speciem stultus es. vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis. Phaniscvs Quid est? Theopropides Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris. Phaniscvs Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum. Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam liberavit. Theopropides Philolachesne ergo? Phaniscvs Ita, Philematium quidem. Theopropides Quanti? Phaniscvs Triginta. Theopropides Talentis? Phaniscvs μὰ τὸν ʼαπόλλω, sed minis. Theopropides Liberavit? Phaniscvs Liberavit valide, triginta minis. Theopropides Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi? Phaniscvs Aio. Theopropides Atque eam manu emisisse? Phaniscvs Aio. Theopropides Et, postquam eius hinc pater sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul tuo cum domino? Phaniscvs Aió. Theopropides Quid? is aedis emit has hinc proxumas? Phaniscvs Non aio. Theopropides Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori? Phaniscvs Neque istud aio. Theopropides Ei, perdis. Phaniscvs Immo suom patrem illic perdidit. Theopropides Vera cantas. Phaniscvs Vana vellem. patris amicus es videlicet. Theopropides Eu edepol patrem eius miserum praedicas. Phaniscvs Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit. Theopropides Perdidit patrem. Phaniscvs Vnus istic servos est sacerrimus, Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet. edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus. Theopropides Si quidem istaec vera sunt. Phaniscvs Quid meream, quam ob rem mentiar? Pinacivm Heus vos, ecquis hasce aperit? Phaniscvs Quid istas pultas, ubi nemo intus est? alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam atque porro quaeritemus illos. sequere hac me. Pinacivm Sequor. Theopropides Puere, iamne abis? Phaniscvs Libertas paenulast tergo tuo: mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—

    Plautus, Mostellaria 4.4
  • Pinacivm Máne tu atque adsiste ílico, Phánisce. etiam respicis? Phaniscvs Míhi molestus ne sies. Pinacivm Víde ut fastidit simia. manésne ilico, ímpure párasite? Phaniscvs quí parasitus sum? Pinacivm Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis. Phaniscvs Mihi súm, libet esse. quid íd curas? Pinacivm Ferócem facís, quia te érus amat. Phaniscvs Vah, oculí dolent. Pinacivm Cur? Phaniscvs Quia fúmus molestust. Pinacivm Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos. Phaniscvs Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam. novít erus me. Pinacivm Suám quidem pól culcitulam opórtet. Phaniscvs Si sóbrius sis, male nón dicas. Pinacivm Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas? Phaniscvs Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine iám sermonem de istis rebus. Pinacivm Faciam, et pultabo fores. heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam foribús defendat? écquis has aperít foris? nemo hínc quidem foras éxit. ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc exeát qui male me múlcet.

    Plautus, Mostellaria 4.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.