LOGOI

Plautus

Mercator

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Demipho Tandem impetravi ut egomet me corrumperem: emptast amica clam uxorem et clam filium. certumst, antiqua recolam et servibo mihi. decurso spatio breve quod vitae relicuomst voluptáte, vino et amore delectavero. nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, rei tuae quaerundae convenit operam dare; demum igitur quom sis iam senex, tum in otium te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst quod vivis. hoc ut dico, factis persequar. interea tamen huc intro ad me invisam domum: uxor me exspectat iam dudum esuriens domi; iam iurgio enicabit, si intro rediero. verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, sed hunc vicinum prius conveniam quam domum redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.

    Plautus, Mercator 3.2
  • Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non video consequi nostram Syram. atque eccam incedit tandem. quin is ocius? Syra nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. Dorippa Quid oneris? Syra Annos octoginta et quattuor; et eodem accedit servitus, sudor, sitis: simul haec quae porto deprimunt. Dorippa Aliquid cedo qui hánc vicini nostri áram augeam. da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. Syra Eo.— Dorippa Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius. Syra Disperii, perii misera, vae miserae mihi. Dorippa Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? Syra Dorippa, mea Dorippa. Dorippa Quid clamas, obsecro? Syra Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. Dorippa Quid, mulier? Syra Mulier meretrix. Dorippa Veron serio? Syra Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. quamvis insipiens poterat persentiscere illam esse amicam tui viri bellissumi. Dorippa Credo mecastor. Syra Ei hac mecum, ut videas semul tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.— Dorippa Ecastor vero istuc eo quantum potest.—

    Plautus, Mercator 4.1
  • Charinvs Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale: hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem. usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium interemptust, interfectust, alienatust. occidi. di penates meum parentum, familiai Lar pater, vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini. ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem, aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo; nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.

    Plautus, Mercator 5.1
  • Cocvs Agite ite actutum, nam mi amatori seni coquendast cena. átque, quom recogito, nobis coquendast, non quoi conducti sumus. nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo: videre, amplecti, ósculari, álloqui; sed nos confido onustos redituros domum. ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex. Lysimachvs Ecce autem perii, coquos adest. Cocvs Advenimus. Lysimachvs Abi. Cocvs Quid, abeam? Lysimachvs St, abi. Cocvs Abeam? Lysimachvs Abi. Cocvs Non estis cenaturi? Lysimachvs Iam saturi sumus. Cocvs Sed— Lysimachvs Intérii. Dorippa Quid ais tu? etiamne haec illi tibi iusserunt ferri, quos inter iudex datus es? Cocvs Haecin tua est amica, quam dudum mihi te amare dixti, quom obsonabas? Lysimachvs Non taces? Cocvs Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet. Lysimachvs Abin díerectus? Cocvs Haud malast. Lysimachvs At tu malus es. Cocvs Scitam hercle opinor concubinam hanc. Lysimachvs Non abis? non ego sum qui te dudum conduxi. Cocvs Quid est? immo hercle tu istic ipsus. Lysimachvs Vae misero mihi. Cocvs Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras te odisse aeque atque anguis.† Lysimachvs Egone istuc dixi tibi? Cocvs Mihi quidem hercle. Lysimachvs Ita me amabit Iuppiter, uxor, ut ego illud numquam dixi. Dorippa Etiam negas? palam istaec fiunt, te me odisse. Lysimachvs Quin nego. Cocvs Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam; et uxórem suam ruri esse aiebat. Lysimachvs Haec east. quid mihi molestus es? Cocvs Quia novisse me negas; nisi metuis tu istanc. Lysimachvs Sapio, nam mihi unicast. Cocvs Vin me experiri? Lysimachvs Nolo. Cocvs Mercedem cedo. Lysimachvs Cras petito; dabitur. nunc abi. Dorippa Heu miserae mihi. Lysimachvs Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus: aliquid mali esse propter vicinum malum. Cocvs Cur hic astamus? quin abimus? incommodi si quid tibi evénit, id non est culpa mea. Lysimachvs Quin me eradicas miserum. Cocvs Scio iam quid velis: nempe me hínc abire vis. Lysimachvs Volo inquam. Cocvs Abibitur. drachmam dato. Lysimachvs Dabitur. Cocvs Dari ergo sis iube. dari pótest interea dum illi ponunt. Lysimachvs Quin abis? potine ut molestus ne sis? Cocvs Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni. haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti sequimíni.— Lysimachvs Fortasse te illum mirari coquom, quod venit atque haec attulit. dicam quid est. Dorippa Non miror si quid damni facis aut flagiti. nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male measque in aedis sic scorta obductarier. Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, ut veniat ad me iam simul tecum.— Syra Eo.— Lysimachvs Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro. conceptis verbis iam iusiurandum dabo, me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra? perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi. at te, vicine, di deaeque perduint, cum tua amíca cumque amationibus. suspicione implevit me indignissime, concivit hostis dómi: uxór acerrumast. ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar, me istanc capillo protracturum esse in viam, nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus. uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi, iubeas, si sapias, haec intró auferrier: eadem licebit mox cenare rectius.—

    Plautus, Mercator 4.4
  • Charinvs Duas res simul nunc agere decretumst mihi: et argumentum et meos amores eloquar. non ego item facio ut alios in comoediis vi vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas: quos pol ego credo húmanas querimonias non tanti facere, quid velint quid non velint; vobis narrabo potius meas nunc miserias. graece haec vocatur Emporos Philemonis, eadem Latine Mercator Macci Titi. pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum; biennium iam factum est, postquam abii domo. ibi amare occepi forma eximia mulierem. sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas. et hoc parum hercle more amatorum institi: †per mea per conatus sum uos sumque inde exilico. nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia, quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui, tam amator profert saepe advorso tempore; hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui. nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet: eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die. illuc revorti certumst, conata eloquar. principio ut ex ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem: ilico res exulatum ad illam clám abibat patris. leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum. obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere; lacerari valide suam rem, illius augerier. summo haec clamore; interdum mussans conloqui: abnuere, negitare adeo me natum suom. conclamitare tota urbe et praedicere, omnes tenerent mutuitanti credere. amorem multos inlexe in dispendium: intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo; ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier. convicium tot me annos iam se pascere; quod nisi puderet, ne luberet vivere. sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre: multo opere immundo rustico se exercitum, neque nisi quinto anno quoque †positum visere urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum, rus rusum confestim exigi solitum a patre. ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret: tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos. postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona; me idem decere, si ut deceret me forem. ego mé ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut ánimum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit: amorem missum facere me, dum illi obsequar. agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum; sed mea promissa non neglexit persequi. aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu; servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. his sic confectis navem solvimus. Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram omnis ut volui vendidi ex sententia. lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater dedit aestimatas merces: ita peculium conficio grande. sed dum in portu illi ambulo, hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat. venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter. discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior; ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit. vosmet videte quam mihi valde placuerit: postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi, dico eius pro méritis gratum me et munem fore. quid verbis opus est? emi, átque advexi heri. eam me ádvexisse nolo resciscat pater. modo eam reliqui ad portum in navi et servolum. sed quid currentem servom a portu conspicor, quem navi abire vetui? timeo quid siet.

    Plautus, Mercator 1.1
  • Charinvs Homó me misérior nullúst aeque, opínor, neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna; satin quídquid est, quam rem agere óccepi, proprium nequit mihi evenire quod cupio? ita míhi mala res aliqua óbicitur, bonum quaé meum comprimit cónsilium. míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui, ratús clam patrém me meúm posse habere: is rescivit et vidit, et perdidit me; neque is cum roget quid loquar cogitatumst, ita animi decem in pectore incerti certant. nec quid corde nunc consili capere possim scio, tantus cum cura meost error animo, dum servi mei perplacet mihi consilium, dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me? atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet; scio saevos quam sit, domo doctus. igitur hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare. iam hínc olim invitum domo extrusit ab se, mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni. úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni? nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit. nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. Demipho Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius? sollicitus mihí nescio qua re videtur. Charinvs Attatae, meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater? Demipho Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? Charinvs Recte, pater. Demipho Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color? numquid tibi dolet? Charinvs Nescio quid meo animost aegre, pater. poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia. Demipho Charinvs Demipho ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. Charinvs Otium non est: mandatis rebus praevorti volo. Demipho Cras agito, perendie agito. Charinvs Saepe ex te audivi, pater: rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet. Demipho Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam. Charinvs Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides. Demipho Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat? nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. Charinvs Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. Demipho Quin ego hunc adgredior de illa? Charinvs Quin ego hinc me amolior? eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. Demipho Immo mane; paucula etiam sciscitare prius volo. Charinvs Dic quid velis. Demipho Vsquene valuisti? Charinvs Perpetuo recte, dum quidem illic fui; verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet. Demipho Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit. sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? Charinvs Advexi. Demipho Quid? ea ut videtur mulier? Charinvs Non edepol mala. Demipho Vt moratast? Charinvs Nullam vidi melius mea sententia. Demipho Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. Charinvs Eho an vidisti, pater? Demipho Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet. Charinvs Qui vero? Demipho Quia †non nostra formam habet dignam domo. nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum: horunc illa nihilum quicquam facere poterit. Charinvs Admodum. ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. Demipho Ne duas, neve te advexisse dixeris. Charinvs Di me adiuvant. Demipho Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere, neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes, neque sinam. Charinvs Qui vero? Demipho Quia illa forma matrem familias flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium: impleantur élegeorum meae fores carbonibus. atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus? Charinvs Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior. sed quid illá nunc fiet? Demipho Recte. ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam: ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti. Charinvs Quid si igitur reddatur illi unde empta est? Demipho Minime gentium. Charinvs Dixit se redhibere, si non placeat. Demipho Nihil istoc opust: litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem; multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo. me tibi illam posse opinor luculente vendere. Charinvs Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater. Demipho Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi ut emerem aut ad istanc faciem. Charinvs At mihi quidam adulescens, pater, mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi. Demipho Viginti minis opinor posse me illam vendere. Charinvs At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae. Demipho At ego— Charinvs Quin ego, inquam— Demipho Ah, nescis quid dicturus sum, tace. tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient. Charinvs Quo vortisti? Demipho Ad illum qui emit. Charinvs Vbinamst is homo gentium? Demipho Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas. Charinvs Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. Demipho Ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas. Charinvs Septem mihi. Demipho Numquam edepol me vincet hodie. Charinvs Commodis poscit, pater. Demipho Nequiquam poscit: ego habeo. Charinvs At illic pollicitust prior. Demipho Nihili facio. Charinvs Quinquaginta poscit. Demipho Non centum datur. potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam? maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex; sanus non est ex amore illius. quod posces feres. Charinvs Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit eius amore. Demipho Multo hercle ille magis senex, si tu scias. Charinvs Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater. Demipho Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro. Charinvs Quid ais? Demipho Quid est? Charinvs Non ego illám mancupio accepi. Demipho Sed ille illam accipiet. sine. Charinvs Non potes tu lege vendere illam. Demipho Ego aliquid videro. Charinvs Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit? Demipho Ego scio velle. Charinvs At pol ego esse credo aliquem qui non velit. Demipho Quid id mea refert? Charinvs Quia illi suam rem esse aequomst in manu. Demipho Quid ais? Charinvs Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. Demipho Prius respondes quam rogo. Charinvs Prius tú emis quam vendo, pater. nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier. Demipho Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet, sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis. numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. Charinvs Certumnest? Demipho Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo, ibi venibit. Charinvs Vin me tecum illo ire? Demipho Nolo. Charinvs Non places. Demipho Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier. Charinvs Tu prohibes. Demipho At me incusato: te fecisse sedulo. ad portum ne bitas, dico iam tibi. Charinvs Auscultabitur. Demipho Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam, sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat ire dudum. me moror quom hic asto.— Charinvs Nullus sum, occidi.

    Plautus, Mercator 2.3

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.