LOGOI

Plautus

Bacchides

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Bacchis Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar? Soror Lepidé, licet. Bacchis Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. Soror Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. Bacchis Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. sequere hac. Pistoclervs Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? quid in consilio consuluistis? Bacchis Bene. Pistoclervs Pol haud meretricium est. Bacchis Miserius nihil est quam mulier. Pistoclervs Quid esse dices dignius? Bacchis Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. id, amabo te, huic caveas. Pistoclervs Quid isti caveam? Bacchis Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. Pistoclervs Vbi nunc is homost? Bacchis Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. Pistoclervs Viscus merus vostrast blanditia. Bacchis Quid iam? Pistoclervs Quia enim intellego, duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. Bacchis Quí, amabo? Pistoclervs Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. Bacchis Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? Pistoclervs Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. Bacchis Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam. sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. quid, amabo, opticuisti? Pistoclervs Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. Soror Quid ab hac metuis? Pistoclervs Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? Bacchis Lepide memoras. Pistoclervs Vbi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? apage a me, apage. Bacchis Ah, nimium ferus es. Pistoclervs Mihi sum. Bacchis Malacissandus es. equidem tibi do hanc operam. Pistoclervs Ah, nimium pretiosa es operaria. Bacchis Simulato me amare. Pistoclervs Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio? Bacchis Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo me amplexari. Pistoclervs Quid eo mi opus est? Bacchis Vt ille te videat volo. scio quid ago. Pistoclervs Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais? Bacchis Quid est? Pistoclervs Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam? Bacchis Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito dato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. Pistoclervs Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. Bacchis Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi. manum da et sequere. Pistoclervs Aha, minime. Bacchis Quid ita? Pistoclervs Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. Bacchis Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet. Pistoclervs Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? Bacchis Quid est quod metuas? Pistoclervs Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam. Bacchis lepidus es. nunc ego te facere hoc volo. ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. Pistoclervs Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo. Bacchis At ego nolo dare te quicquam. Pistoclervs Sine. Bacchis Sino equidem, si lubet. propera, amabo. Pistoclervs Prius hic adero quam te amare desinam.— Soror Bene me accipies advenientem, mea soror. Bacchis Quid ita, obsecro? Soror Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. Bacchis Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. Soror Cupio. Bacchis Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. nám uti navi vecta es, credo timida es. Soror Aliquantum, soror. Bacchis Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.

    Plautus, Bacchides 1.1
  • Nicobvlvs Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. Chrysalvs Quid feci? Nicobvlvs Impinge pugnum, si muttiverit. quid hae locuntur litterae? Chrysalvs Quid me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. Nicobvlvs Eho tu, loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? Chrysalvs Egone istuc dixi? Nicobvlvs Ita. Chrysalvs Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Nicobvlvs Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. Chrysalvs Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. Nicobvlvs Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum, tervenefice. Chrysalvs O stulte, stulte, nescis nunc venire te; atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. Nicobvlvs Responde: quis me vendit? Chrysalvs Quem di diligunt adulescens moritur, dum valet sentit sapit. hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, plus iam viginti mortuom esse oportuit: terrai ódium ámbulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus. Nicobvlvs Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter. numquam auferes hinc aurum. Chrysalvs Át qui iam dabis. Nicobvlvs Dabo? Chrysalvs Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet. tum libertatem Chrysalo largibere; ego adeo numquam accipiam. Nicobvlvs Dic, scelerum caput, dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? Chrysalvs Sequere hac me, faxo iam scies. Nicobvlvs Quo gentium? Chrysalvs Tres unos passus. Nicobvlvs Vel decem. Chrysalvs Agedum tu, Artamo, forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa; sat est. accede huc tu. viden convivium? Nicobvlvs Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. Chrysalvs Qui sunt in lecto illo altero? Nicobvlvs Interii miser. Chrysalvs Novistine hominem? Nicobvlvs Novi. Chrysalvs Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier? Nicobvlvs Admodum. Chrysalvs Quid illám, meretricemne esse censes? Nicobvlvs Quippini? Chrysalvs Frustra es. Nicobvlvs Quis igitur obsecrost? Chrysalvs Inveneris. ex me quidem hodie numquam fies certior.

    Plautus, Bacchides 4.7
  • Cleomachvs Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? Nicobvlvs Quis illést? Chrysalvs Per tempus hic venit miles mihi. Cleomachvs Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere. nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae. Nicobvlvs Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? Chrysalvs Vir hic ést illius mulieris quacum accubat. Nicobvlvs Quid, vir? Chrysalvs Vir, inquam. Nicobvlvs Nuptanest illa, obsecro? Chrysalvs Scies haúd multo post. Nicobvlvs Oppido interii miser. Chrysalvs Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? age nunc vincito me, auscultato filio. dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit? Nicobvlvs Quid nunc ego faciam? Chrysalvs Iube sis me exsolvi cito; nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. Cleomachvs Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. Chrysalvs Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? Nicobvlvs Exsolvite istum. perii, pertimui miser. Cleomachvs Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat. Chrysalvs Pacisci cum illo paulula pecunia potes. Nicobvlvs Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. Cleomachvs Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. Nicobvlvs Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis. Chrysalvs Ibo et faciam sedulo. quid clamas? Cleomachvs Vbi erus tuos est? Chrysalvs Nusquam. nescio. vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? Cleomachvs Nihil est quod malim. Chrysalvs Atque ut tibi mala multa ingeram? Cleomachvs Tuo arbitratu. Nicobvlvs Vt subblanditur carnufex. Chrysalvs Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. Nicobvlvs Quid fít? Chrysalvs Ducentis Phílippis rem pepigi. Nicobvlvs Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo? Chrysalvs Roga hunc tu, tu promitte huic. Nicobvlvs Promitto, roga. Cleomachvs Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin? Chrysalvs Dabuntur inque. responde. Nicobvlvs Dabo. Chrysalvs Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? quid illí molestus es? quid illum morte territas? et ego te et ille mactámus infortunio. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. Cleomachvs Immo est quoque. Chrysalvs Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet. Nicobvlvs Vt iurat! servat me ille suis periuriis. Cleomachvs Vbi nunc Mnesilochus ergost? Chrysalvs Rus misit pater. illa autem in arcem ábiit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. Cleomachvs Abeo ad forum igitur. Chrysalvs Vél hercle ín malam crucem. Cleomachvs Hodie exigam aurum hoc? Chrysalvs Exige, ac suspende te: ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.— ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium. Nicobvlvs Quid eo intro ibis? Chrysalvs Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. Nicobvlvs Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, cave pársis in eum dicere. Chrysalvs Etiam me mones? satin est si plura ex me audiet hodie mala, quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?— Nicobvlvs Lippi illic oculi servos est simillimus: si non est, nolis esse neque desideres; si est, abstinere quin attingas non queas. nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium. nunc quasi ducentis Phílippis emi filium, quos dare promisi militi: quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero. numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; verum lubet etiam mi has perlegere denuo: aequomst tabellis consignatis credere.—

    Plautus, Bacchides 4.8
  • Lydvs Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, expectans quas tu res hoc ornatu geras. namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier. quo nunc capessis ted hinc adversa via cum tanta pompa? Pistoclervs Húc. Lydvs Quid huc? quis istíc habet? Pistoclervs Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio. Lydvs Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? Pistoclervs Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. Lydvs An deus est ullus Suavisaviatio? Pistoclervs An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina. Lydvs Non hic placet mi ornatus. Pistoclervs Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. Lydvs Etiam me advorsus exordire argutias? qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. Pistoclervs Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus. Lydvs Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. Pistoclervs Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam: tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. Lydvs O praeligatum pectus. Pistoclervs Odiosus mihi es. tace atque sequere, Lyde, me. Lydvs Illuc sis vide, non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. Pistoclervs Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet. Lydvs An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? Pistoclervs Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. Lydvs Tu amicam habebis? Pistoclervs Cum videbis, tum scies. Lydvs Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. Pistoclervs Omitte, Lyde, ac cave malo. Lydvs Quid? cave malo? Pistoclervs Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. Lydvs O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. vixisse nimio satiust iam quam vivere. magistron quemquam discipulum minitarier? Pistoclervs Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. Lydvs Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. Pistoclervs Satis historiarumst. Lydvs Hic vereri perdidit. compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactus es inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse? Pistoclervs Tibi ego an tu mihi servos es? Lydvs Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. Pistoclervs Istactenus tibi, Lyde, libertas datast orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—

    Plautus, Bacchides 1.2
  • Parasitvs Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit ex Samo. nunc me ire iussit ad eam et percontarier, utrum aurum reddat anne eat secum semul. tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust? heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? ecquis éxit?

    Plautus, Bacchides 4.1
  • Mnesilochvs Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est? nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre. ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? pérdidi mé simulque óperam Chrysali. Pistoclervs Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Di mélius faciant. Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Non táces, insipiens? Mnesilochvs Táceam? Pistoclervs Sanús satis non es. Mnesilochvs Périi. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui. Pistoclervs Heia, bonum habe ánimum. Mnesilochvs Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum. Pistoclervs Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi; reppuli, reieci hominem. Mnesilochvs Quid mi id prodest? quom ipse veniet, quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. Pistoclervs Si mihi sit, nón pollicear. Mnesilochvs Scio, dares, novi tuom. sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest. Pistoclervs Tace modo: deus respiciet nos aliquis. Mnesilochvs Nugae. vale. Pistoclervs Mane. Mnesilochvs Quid est? Pistoclervs Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.

    Plautus, Bacchides 4.3

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.