LOGOI

Plautus

Curculio

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam, ut ego potius comedim quam ille. Therapontigonvs Iusseram salvere te. Cappadox Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem. Therapontigonvs Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi. sed quid agit meum mercimonium ápud te? Cappadox Nil apud mé quidem, ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Therapontigonvs Quid est? Cappadox Quod fui iuratus feci. Therapontigonvs Reddin an non virginem, prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia? Cappadox Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo. Therapontigonvs Mihin malum minitare? Cappadox Atque edepol non minitabor, sed dabo, mihi si perges mólestus esse. Therapontigonvs Leno minitatur mihi, meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent? at ita me machaera et clupeus bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur, iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. Cappadox At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat. ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Therapontigonvs Quis is est homo? Cappadox Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum. Therapontigonvs Meum? attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito. is mihi anulum subripuit. Cappadox Perdidistin tu anulum? miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo. Therapontigonvs Vbi nunc Curculionem inveniam? Cappadox In tritico facillume, vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. ego abeo, vale atque salve.— Therapontigonvs Male vale, male sit tibi. quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum? cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.

    Plautus, Curculio 4.4
  • Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis quibus debeo. verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parsit, mature esurit. cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. Lyco Vnocule, salve. Cvrcvlio Quaeso, deridesne me? Lyco De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi. Cvrcvlio Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem. Lyco Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet? Cvrcvlio Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat; nam illaec catapultae ád me crebro commeant. adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. Lyco Licetne ínforare, si incomitiare non licet? Cvrcvlio Non inforabis me quidem, nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium. sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam. Lyconem quaero tarpezitam. Lyco Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut ? Cvrcvlio Eloquar. ab Therapontigono Platagidoro milite. Lyco Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quattuor. sed quid Lyconem quaeris? Cvrcvlio Mandatumst mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. Lyco Quis tu homo es? Cvrcvlio Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. Lyco Summane, salve. qui ? fac sciam. Cvrcvlio Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. Lyco Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: apud mé profecto nihil est Summano loci. sed istúm quem quaeris ego sum. Cvrcvlio Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? Lyco Ego sum. Cvrcvlio Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. Lyco Mihin? Cvrcvlio Ita. cape, signum nosce. nostin? Lyco Quidni noverim? clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. Cvrcvlio Quod istic scriptum est, id te orare iusserat profecto ut faceres, suam si velles gratiam. Lyco Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrcvlio Maxime, tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. Lyco “Miles Lyconi ín Epidauro hospiti suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam salutem dicit.” Cvrcvlio Meus hic est, hamum vorat. Lyco “Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: argentum des lenoni, is huic det virginem.” ubi ipsus? cur non venit? Cvrcvlio Ego dicam tibi: quia nudiusquartus venimus in Cariam ex India; ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis. Lyco Quam ob rem istuc? Cvrcvlio Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, † Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. Lyco Vah. Cvrcvlio Quid mirare? Lyco Quia enim in cavea si forent conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier. credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. Cvrcvlio Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyco Nil moror. sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament. Lyco Quid hoc quod ad te venio? Cappadox Dicas quid velis. Lyco Argentum accipias, cum illo mittas virginem. Cappadox Quid quod iuratus sum? Lyco Quid id refert tua, dum argentum accipias? Cappadox Qui monet quasi adiuvat. sequimini. Cvrcvlio Leno, cave in té sit mora mihi.—

    Plautus, Curculio 3.1
  • Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio. ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium. in foro infimo boni homines atque dites ambulant, in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—

    Plautus, Curculio 4.1
  • Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Planesivm Parasitum ne amiseris. magna res est. Phaedromvs Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. Planesivm Teneo. Phaedromvs Quid negotist? Planesivm Rogita unde istunc habeat anulum. pater istum meus gestitavit Cvrcvlio At mea matertera. Planesivm Mater ei utendum dederat. Cvrcvlio Pater † uois rusum tibi. Planesivm Nugas garris. Cvrcvlio Soleo, nam propter eas vivo facilius. Planesivm Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. Cvrcvlio Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? Planesivm Libera ego sum nata. Cvrcvlio Et alii multi qui nunc serviunt. Phaedromvs Enim vero irascor. Cvrcvlio Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. Therapontigonvs Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cvrcvlio Audio. si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Therapontigonvs Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. Cvrcvlio Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis? Therapontigonvs Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri. Cvrcvlio Nullam abduxi. Therapontigonvs Certe eccistam video. Phaedromvs Virgo haec libera est. Therapontigonvs Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? Phaedromvs Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. Therapontigonvs Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo. quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam. Phaedromvs Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius. Therapontigonvs Non eo. Phaedromvs Licet antestari? Therapontigonvs Non licet. Phaedromvs Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; at ego, quem licet, te. accede huc. Therapontigonvs Servom antestari? Cvrcvlio Vide. em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Therapontigonvs Em tibi. Cvrcvlio O cives, cives. Therapontigonvs Quid clamas? Phaedromvs Quid tibi istum tactio est? Therapontigonvs Quia mihi lubitum est. Phaedromvs Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace. Planesivm Phaedrome, obsecro serva me. Phaedromvs Tamquam me et genium meum. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. Planesivm Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores. Therapontigonvs Quid istuc ad vos attinet? quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. Cvrcvlio Vt fastidit gloriosus. Therapontigonvs Mitte istum, ego dicam omnia. Cvrcvlio Nihil est quod ille dicit. Planesivm Fac me certiorem, óbsecro. Therapontigonvs Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite. pater meus habuit Periplanes †Planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio. Planesivm Pro Iuppiter. Therapontigonvs Et istó me heredem fecit. Planesivm O Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. frater mi, salve. Therapontigonvs Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? Planesivm Cleobula. Therapontigonvs Nutrix quae fuit? Planesivm Archestrata. ea me spectatum tulerat per Dionysia. postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: ibi mé nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. nec quo me pacto abstulerit possum dicere. Therapontigonvs Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homó qui te surripuit? Planesivm Nescio. verum hunc servavi semper mecum una anulum; cum hoc olim perii. Therapontigonvs Cedo, ut inspiciam. Cvrcvlio Sanan es, quae isti committas? Planesivm Sine modo. Therapontigonvs Pro Iuppiter, hic est quem egó tibi misi natali die. tam facile novi quam me. salve, mea soror. Planesivm Frater mi, salve. Phaedromvs Deos volo bene vortere istam rem vobis. Cvrcvlio Et ego nobis omnibus: tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit. promittimus. Therapontigonvs Tace tú. Cvrcvlio Non taceo, quando res vortit bene. tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. Therapontigonvs Quid dotis? Cvrcvlio Egone? ut semper, dum vivat, me alat. verum hercle dico. Therapontigonvs Me lubente feceris. sed leno hic debet nobis triginta minas. Phaedromvs Quam ob rem istuc? Therapontigonvs Quia ille íta repromisit mihi: si quisquam hanc liberali asseruisset manu, sine controversia omne argentum reddere. nunc eamus ad lenonem. Cvrcvlio Laudo. Phaedromvs Hoc prius volo, meam rem ágere. Therapontigonvs Quid id est? Phaedromvs Vt mihi hanc despondeas. Cvrcvlio Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? Therapontigonvs Si haec volt. Planesivm Mi frater, cupio. Therapontigonvs Fiat. Cvrcvlio Bene facis. Phaedromvs Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Therapontigonvs Spondeo. Cvrcvlio Et ego hoc idem una spondeo. Therapontigonvs Lepide facis. sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.

    Plautus, Curculio 5.2
  • Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant: nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum. non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit. vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit. postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat; pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret. verum amici compulerunt: reddit argentum domo. nunc domum properare certumst. Therapontigonvs Heus tu, leno, te volo. Phaedromvs Et ego te volo. Cappadox At ego vos nolo ambos. Therapontigonvs Sta sis ilico, atque argentum propere propera vomere. Cappadox Quid mecum est tibi? aut tibi? Therapontigonvs Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent. Phaedromvs Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico. Cappadox At ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis. Phaedromvs Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. Therapontigonvs Quidquid est, ipse ibit potius. Cappadox Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. Planesivm Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. bene et pudice me domi habuit. Therapontigonvs Haud voluntate id sua: Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. Phaedromvs Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere. mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, siquidem voltis quod decrero facere. Therapontigonvs Tibi permittimus: Cappadox Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. Therapontigonvs Quódne promisti? Cappadox Qui promisi? Phaedromvs Lingua. Cappadox Eadem nunc nego. dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. Phaedromvs Nihil agit, collum obstringe homini. Cappadox Iam iam faciam ut iusseris. Therapontigonvs Quando vir bonus es, responde quod rogo. Cappadox Roga quód lubet. Therapontigonvs Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum? Cappadox Non commemini dicere. Therapontigonvs Quid? negas? Cappadox Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Cappadox Non taces? Therapontigonvs Non taceo. Cappadox Non ego te flocci facio; ne me territes. Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaedromvs Satis credo tibi. nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, † haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. Therapontigonvs Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. Cappadox Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. tu me sequere. Therapontigonvs Quo sequar te? Cappadox Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. Therapontigonvs Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. Cappadox Ego te vehementer perire cupio, ne tu nescias. Therapontigonvs Itane vero? Cappadox Ita hercle vero. Therapontigonvs Novi ego hos pugnos meos. Cappadox Quid tum? Therapontigonvs Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, placidum te hodie reddam. Cappadox Age ergo, recipe áctutum. Therapontigonvs Licet. Phaedromvs Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. Therapontigonvs Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.

    Plautus, Curculio 5.3
  • Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? Palinvrvs Mane sis, dum huic conicio somnium. Cocvs Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. Palinvrvs Fateór. Cocvs Abi, déprome. Palinvrvs Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. nam quod scio omne ex hoc scio. Cappadox Operam ut det. Palinvrvs Dabit.— Cappadox Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens. da mi igitur operam. Cocvs Tam etsi non novi, dabo. Cappadox Hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst. Cocvs Item alios deos facturos scilicet: sane illi inter se congruont concorditer. nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilio in iure iurando fuit. Cappadox Siquidem íncubare vélint qui periuraverint, locus nón praeberi potis est in Capitolio. Cocvs Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio petas, ne forte tibi évenat magnum malum, quod in quiete tibi portentumst. Cappadox Bene facis. ibo atque orabo.— Cocvs Quae res male vortat tibi.— Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? estne hic parasitus qui missust in Cariam? heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. Phaedromvs Quid istíc clamorem tollis? Palinvrvs Parasitum tuom video currentem ellum usque in plátea ultima. hinc auscultemus quid agat. Phaedromvs Sane censeo.

    Plautus, Curculio 2.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.