LOGOI

Plautus

Rudens

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Ptolemocratia Qui súnt qui a patróna precés mea expetéssunt? nam vóx me precántum huc forás excitávit. bonam átque obsequéntem deam átque haud gravátam patrónam exsequontur benígnamque múltum. Palaestra Iubémus te sálvere, máter. Ptolemocratia Salvéte, puéllae. sed únde vos íre dicam, óbsecro, tam maéstiter vestítas? Palaestra Ílico hinc ímus, haud lóngule ex hóc loco; vérum longe hínc abest únde advectae húc sumus. Ptolemocratia Némpe equo lígneo pér vias caérulas éstis vectae? Palaestra Ádmodum. Ptolemocratia Ergo aéquius vós erat cándidatás venire hóstiatásque. ad hoc fánum ad istúnc modum nón venirí solet. Palaestra Quaéne eiectae é mari símus ambae, óbsecro, únde nos hóstias agere voluisti huc? núnc tibi ampléctimur génua egentés opum, quae ín locis nésciis néscia spé sumus, út tuo récipias técto servésque nos míseriarúmque te ambárum uti mísereat, quibús nec locúst ullus néc spes parata, neque hóc ampliús, quod vidés, nobis quícquamst. Ptolemocratia Manús mihi date, éxurgite á genibus ámbae. miséricordiór nulla me ést feminárum. sed haéc pauperés res sunt inopesque, puellae: egomét meam vix vitám colo; Venerí cibo meo sérvio. Ampelisca Venerís fanum, obsecro, hóc est? Ptolemocratia Fateór. ego huius fáni sacérdos clueo. verúm, quidquid ést, comitér fiet á me, quo núnc copia valebit. ite hác mecum. Palaestra Amíce benígneque honórem, matér, nostrum habés.— Ptolemocratia Oportet.—

    Plautus, Rudens 1.5
  • Gripvs Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom, nisi vidulus mihi redditur. Labrax Perii, cum mentionem fieri audio usquam viduli quasi palo pectus tundat. Gripvs Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi reti atque excepi vidulum, ei dáre negatis quicquam. Labrax Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures. Gripvs Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo, ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis. Labrax Meum hercle illic homo vidulum scit quí habet, ut ego opinor. adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite. Gripvs Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere. nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit. † nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit. Labrax Adulescens, salve. Gripvs Di te ament cum inraso capite. Labrax Quid fit? Gripvs Verum extergetur. Labrax Vt vales? Gripvs Quid tu? num medicus, quaeso, es? Labrax Immo edepol una littera plus sum quam medicus. Gripvs Tum tu mendicus es? Labrax Tetigisti acu. Gripvs Videtur digna forma. sed quid tibi est? Labrax Hac proxima nocte in marí elavi. confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne. Gripvs Quid perdidisti? Labrax Vidulum cum auro atque argento multo. Gripvs Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit? Labrax Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, áliud fabulemur. Gripvs Quid si ego sciam qui invenerit? volo ex te scire signa. Labrax Nummi octingenti aúrei in marsuppio infuerunt, praeterea centum minaria Philippa ín pasceolo sorsus. Gripvs Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar; di homines respiciunt: bené ego hinc praedatus ibo. profecto húius est vidulus. perge alia tu expedire. Labrax Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina, praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus. Gripvs Papae, divitias tu quidém habuisti luculentas. Labrax Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere. Gripvs Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque? eloquere propere celeriter. Labrax Nummos trecentos. Gripvs Tricas. Labrax Quadringéntos. Gripvs Tramas putidas. Labrax Quingentos. Gripvs Cassam glandem. Labrax Sescentos. Gripvs Curculiunculos minutos fabulare. Labrax Dabo séptingentos. Gripvs Os calet tibi, nunc id frigefactas. Labrax Millé dabo nummum. Gripvs Somnias. Labrax Nihil addo. Gripvs Abi igitur. Labrax Audi: si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille? Gripvs Dormis. Labrax Eloquere quantum postules. Gripvs Quo nihil invitus addas: talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse. proin tú vel aias vel neges. Labrax Quid istíc? necessum est, video: dabitur talentum. Gripvs Accede dum huc: Venus haec volo adroget te. Labrax Quod tibi libet id mi impera. Gripvs Tange aram hanc Veneris. Labrax Tango. Gripvs Per Venerem hanc iurandum est tibi. Labrax Quid iurem? Gripvs Quod iubebo. Labrax Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo. Gripvs Tene aram hanc. Labrax Teneo. Gripvs Deiera te mi argentum daturum eodém die, tui viduli ubi sis potitus. Labrax Fiat. Gripvs Venus Cýrenensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, quém ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego húic Gripo, ínquito, et me tangito— Labrax Tum ego húic Gripo (dico, Venus, ut tu audias) talentum argenti magnum continuo dabo. Gripvs Si quid fraudassis, dic ut te in quaestu tuo Venus eradicet, caput atque aetatem tuam. tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris. Labrax Illaec advorsum si quid peccasso, Venus, veneror te ut omnes miseri lenones sient. Gripvs Tamen fíet, etsi tu fidem servaveris. tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex; eum tú continuo vidulum reposcito.— Labrax Si maxime mi illum reddiderit vidulum, non ego illi hodie debeo triobolum. meus arbitratust, lingua quod iuret mea. sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.

    Plautus, Rudens 5.2
  • Palaestra Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum, aúxili, praésidi víduitas nós tenet. núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat, néc quam in partem íngredi pérsequamur scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae, tánta importúnitas tántaque iniúria fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero, quí scelestús sacerdótem anum praécipes réppulit própulit pérquam indignís modis nósque ab signo íntimo ví deripuít sua. séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae, pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis, rébus miserís. Trachalio Quid est? quae íllaec orátiost? césso ego has cónsolari? heús, Palaestra! Palaestra Quí vocat? Trachalio Ámpelisca. Ampelisca Óbsecro, quis est qui vocat? Palaestra Quís is est qui nóminat? Trachalio Sí respexís, scies. Palaestra Ó salutís meae spés. Trachalio Tace ac bóno animo es. mé vide. Palaestra Sí modo id líceat, vis ne ópprimat, quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit. Trachalio Ah, désine, nímis inepta es. Palaestra Desíste dictis núnciam miserám me consolári; nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est. Ampelisca Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me. sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem mihi mortis, metus membra occupat. edepol hunc acerbum. Trachalio Bonum animum habete. Palaestra Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur? Trachalio Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. Ampelisca Quid istaec ara prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? Trachalio Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo; praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam. Palaestra Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, in custodelam nos tuam ut recipias et tutere; illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas, si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare. Trachalio Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari; ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit. te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.

    Plautus, Rudens 3.3
  • Daemones Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? Trachalio Huc respice. Daemones Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? pugnum in os impinge. Labrax Iniqua haec patior cum pretio tuo. Daemones At etiam minitatur audax? Labrax Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis. Trachalio Cedo iudicem de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. Labrax Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. té ego appello. Daemones Cum istoc primum, qui te novit, disputa. Labrax Tecum ago. Trachalio At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? Labrax Sunt. Trachalio Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. Labrax Quid si attigero? Trachalio Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. Labrax Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? Daemones Non licet: est lex apud nos— Labrax Mihi cum vestris legibus nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras. tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. Daemones Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum, ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. Labrax Ví agis mecum. Trachalio Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia? Labrax Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? Trachalio Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: numqui minus hasce esse oportet liberas? Labrax Quid, liberas? Trachalio Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. Daemones Quid ego ex te audio? Trachalio Hanc Athenis esse natam liberam. Daemones Mea popularis, obsecro, haec est? Trachalio Non tu Cyrenensis es? Daemones Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. Trachalio Opsecro, defende cives tuas, senex. Daemones O filia mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones; trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio. Labrax Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient, dum mihi recte servitutem serviant? Trachalio Itane, impudens? tune hic, feles virginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? nam húic alterae quae patria sit profecto nescio, nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. Labrax †Tuae istae sunt. Trachalio Contende ergo, uter sit tergo—verior: ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus: postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. Labrax At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. Daemones Quid facies? Labrax Volcanum adducam, is Venerist adversarius. Trachalio Quo illic it? Labrax Heus, ecquis hic est? heus. Daemones Si attigeris ostium, iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. Lorarivs Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis. Daemones Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. Labrax Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem. Daemones Quid quom inveneris? Labrax Ignem magnum hic faciam. Daemones Quin † inhumanum exuras tibi? Labrax Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo. Daemones Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniavi. Trachalio Scin quid tecum oro, senex? ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum. Daemones Quaere erum atque adduce. Trachalio At hic ne— Daemones Maximo malo suo, si attigerit sive occeptassit. Trachalio Cura. Daemones Curatumst, abi. Trachalio Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere. Daemones Abi modo, ego dum hoc curabo recte. Trachalio Iam ego revenero.

    Plautus, Rudens 3.4
  • Ampelisca Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam? ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales. ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam. omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem. neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio, neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes; neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam. Palaestra Quóianam vox míhi prope hic sonat? Ampelisca Pértimui, quis híc loquitur prope? Palaestra Spés bona, obsecro, súbventa mihi, éxime ex hóc miseram metu. Ampelisca Cérto vox múliebris aúris tetigít meas. Palaestra Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit. num Ámpelisca óbsecro est? Ampelisca Tén, Palaestra, aúdio? Palaestra Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo? Ámpelisca. Ampelisca Hém quis est? Palaestra Ego, Palaestra Ampelisca Díc ubi es? Palaestra Pól ego nunc ín malis plúrimis. Ampelisca Sócia sum, néc minor párs meast quam tua. séd videre éxpeto té. Palaestra Mihi es aémula. Ampelisca Cónsequamúr gradu vócem. ubi es? Palaestra Écce me. áccede ad me átque adi cóntra. Ampelisca Fit sédulo. Palaestra Cédo manum. Ampelisca Áccipe. Palaestra Díc, vivisne? óbsecro. Ampelisca Tú facis mé quidem ut vívere núnc velim, quóm mihi té licet tángere. ut víx mihi crédo ego hoc, té tenere. óbsecro, ampléctere, spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas. Palaestra Óccupas praéloqui quaé mea orátiost. núnc abire hínc decet nós. Ampelisca Quo, amabo, íbimus? Palaestra Lítus hoc pérsequamúr. Ampelisca Sequor quó lubet. sícine hic cum úvida véste grassábimur? Palaestra Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti. séd quid hoc, óbsecro, est? Ampelisca Quid? Palaestra Víden, amabo, fanum hóc? Ampelisca Vbi est? Palaestra Ad déxteram. Ampelisca Videó decorum dís locum vidérier. Palaestra Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus. quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat, míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.

    Plautus, Rudens 1.4
  • Ampelisca Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare. Trachalio Cuia ad auris vox mi advolavit? Ampelisca Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video? Trachalio Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Ampelisca Estne hic Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? Trachalio East. Ampelisca Is est. Trachalio, salve. Trachalio Salve, Ampelisca. quid agis tu? Ampelisca Aétatem haud malam male. Trachalio Melius ominare. Ampelisca Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Trachalio Heia vero, quasi non sit intus. Ampelisca Neque pol est neque huc quidem ullus venit. Trachalio Non venit? Ampelisca Vera praedicas. Trachalio Non est meum, Ampelisca. sed quam mox coctum est prandium? Ampelisca Quod prandium, obsecro te? Trachalio Nempe rém divinam facitis hic. Ampelisca Quid somnias, amabo? Trachalio Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum erúm meum erus vestér. Ampelisca Pol haud miranda facta dicis: si deos decepit et homines, lenonum more fecit. Trachalio Non rem divinam facitis hic vos neque erus? Ampelisca Hariolare. Trachalio Quid tu agis hic igitur? Ampelisca Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. Trachalio An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica? Ampelisca Certo. Trachalio Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire. Ampelisca Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. Trachalio Quid navis? quae istaec fabulast? Ampelisca Non audivisti, amabo, quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? ea nunc perierunt omnia. Trachalio Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior; profecto nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti. sed nunc ubi est leno Labrax? Ampelisca Periit potando, opinor. Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. Trachalio Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? Ampelisca Scibis faxo. de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. Trachalio Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. Ampelisca Vae capiti atque aetati tuae. Trachalio Tuo, mea Ampelisca. scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi; capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. Ampelisca Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. Trachalio Quid faceret? Ampelisca Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. Trachalio Cur tu istuc dicis? Ampelisca Res palam est. Trachalio Scin tu? etiam qui it lavatum in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. sed duce me ad illam ubi est. Ampelisca I sane in Veneris fanum huc intro, sedentem flentemque opprimes. Trachalio Vt iam istuc mihi molestumst. sed quid flet? Ampelisca Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi, quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere possét: eam veretur ne perierit. Trachalio Vbinam ea fuit cistellula? Ampelisca Ibidem in navi. conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret. Trachalio O facinus impudicum, quam liberam esse oporteat servire postulare. Ampelisca Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. Trachalio Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. Ampelisca Id misera maestast, sibi eorum evenisse inopiam. Trachalio Iam istoc magis usus factost, ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. Ampelisca At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos. Trachalio Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. ego eo intro, nisi quid vis.— Ampelisca Eas. ego quod mihi imperavit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus. nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?

    Plautus, Rudens 2.3

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.