Plautus
Menaechmi
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Menaechmvs 259
- facio 94
- Messenius 87
- Penicvlvs 78
- dico 70
- do 68
- homo 65
- matrona1 63
- quam 59
- senex 54
- nunc 54
- malus 50
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Erotivm Anime mi, Menaechme, salve. Penicvlvs Quid ego? Erotivm Extra numerum es mihi. Penicvlvs Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet. Menaechmvs Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. Erotivm Hodie id fiet. Menaechmvs In eo uterque proelio potabimus; uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, † tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. Erotivm Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. quid hoc est? Menaechmvs Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. Erotivm Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. Penicvlvs Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus. Menaechmvs Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. Penicvlvs Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. Menaechmvs Ego saltabo? sanus hercle non es. Penicvlvs Egone an tu magis? si non saltas, exue igitur. Menaechmvs Nimio ego hanc periculo surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. Erotivm Hoc animo decet animatos esse amatores probos. Penicvlvs Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. Menaechmvs Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. Penicvlvs Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. Menaechmvs Scin quid volo ego te accurare? Erotivm Scio, curabo quae voles. Menaechmvs Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; atque actutum. Erotivm Licet ecastor. Menaechmvs Nos prodimus ad forum. iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. Erotivm Quando vis veni, parata res erit. Menaechmvs Propera modo. sequere tu.— Penicvlvs Ego hercle vero te et servabo et te sequar, neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.— Erotivm Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
Plautus, Menaechmi 1.3 -
Erotivm Sine fóres sic, abi, nolo óperiri. intús para, curá, vide, quod opúst fiat: sterníte lectos, incéndite odores; múnditia inlécebra animost amántium. amánti amoenitás malost, nobís lucrost. sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video, qui mi ést usui et plurímum prodest. item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit; nunc éum adibo, adloquar ultro. animúle mi, mihi mirá videntur, te hic stáre foris, fores quoí pateant, magis quám domus tua domus quom haéc tua sit. omné paratumst, ut iússisti atque út voluisti, néque tibi ullá morast intus. prandium, út iussisti, hic cúratumst: ubi lúbet, ire licet áccubitum. Menaechmvs Quícum haec mulier loquitur? Erotivm Equidem tecum. Menaechmvs Quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti? Erotivm Quia pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. Menaechmvs Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter. Messenio Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Erotivm Quid est? Messenio Vbi tu húnc hominem novisti? Erotivm Ibidem ubi hic me iam diu, in Epidamno. Messenio In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit? Erotivm Heia, delicias facis. mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. Menaechmvs Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. nimis miror, quid hoc sít negoti. Messenio Oboluit marsuppium huic istuc quod habes. Menaechmvs Atque edepol tu me monuisti probe. accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. Erotivm Eamus intro, ut prandeamus. Menaechmvs Bene vocas: tam gratiast. Erotivm Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? Menaechmvs Egon te iussi coquere? Erotivm Certo, tibi et parasito tuo. Menaechmvs Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. Erotivm Peniculo. Menaechmvs Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae? Erotivm Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti. Menaechmvs Quid est? tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat. Erotivm Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt? Menaechmvs Dic quid est id quod negem quod fecerim? Erotivm Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Menaechmvs Etiam nunc nego. ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. Erotivm Eccere, perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? Menaechmvs Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. Erotivm Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. Menaechmvs Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas. Erotivm Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est? Menaechmvs Haud falsa, mulier, praedicas. Messenio Pro Iuppiter, num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? Menaechmvs Hercle opinor, pernegari non potest. Messenio Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen. Menaechmvs Quin tu tace modo. bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio. nunc, quando vis, eamus intro. Erotivm Etiam parasitum manes? Menaechmvs Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, eum volo intromitti. Erotivm Ecastor haud invita fecero. sed scin quid te amabo ut facias? Menaechmvs Impera quid vis modo. Erotivm Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. Menaechmvs Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur, ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. Erotivm Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Menaechmvs Maxime. Erotivm Eamus intro Menaechmvs Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui. eho Messenio, accede huc. Messenio Quid negoti est? Menaechmvs †sussciri. Messenio Quid eo opust? Menaechmvs Opus est. scio ut me dices. Messenio Tanto nequior. Menaechmvs Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. Messenio Non tu istas meretrices novisti, ere. Menaechmvs Tace, inquam mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis.— Messenio Perii, iamne abis? periit probe: ducit lembum dierectum navis praedatoria. sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—
Plautus, Menaechmi 2.3 -
Erotivm sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. Cylindrvs Habeo. Erotivm Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: neque defiat neque supersit. Cylindrvs Cuius modi hí homines erunt? Erotivm Ego et Menaechmus et parasitus eius. Cylindrvs Iam isti sunt decem; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. Erotivm Elocuta sum convivas, ceterum cura. Cylindrvs Licet. cocta sunt, iube ire accubitum. Erotivm Redi cito. Cylindrvs Iam ego hic ero.—
Plautus, Menaechmi 1.4 -
Menaechmvs Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae. Messenio Pro di ímmortales, quid ego video? Sosicles Quid vides? Messenio Speculum tuom. Sosicles Quid negoti est? Messenio Tuast imago. tam consimilest quam potest. Sosicles Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito. Menaechmvs O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. Messenio Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. Menaechmvs Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis obsequi. mihi est Menaechmo nomen. Sosicles Immo edepol mihi. Menaechmvs Siculus sum Syracusanus. Sosicles Eadem urbs et patria est mihi. Menaechmvs Quid ego ex te audio? Sosicles Hoc quod res est. Messenio Novi equidem hunc: erus est meus. ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi. ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium. quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi. Sosicles Delirare mihi videre: non commeministi, simul te hodie mecum exire ex navi? Messenio Enim vero aequom postulas. tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale. hunc ego esse aio Menaechmum. Menaechmvs At ego me. Sosicles Quae haec fabulast? tú es Menaechmus? Menaechmvs Me esse dico, Moscho prognatum patre. Sosicles Tun meo patre es prognatus? Menaechmvs Immo equidem, adulescens, meo; tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo. Messenio Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor. nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi. sevocabo erum. Menaechme. Menaechmvs Sosicles Quid vis? Messenio Non ambos volo, sed uter vostrorum est advectus mecum navi. Menaechmvs Non ego. Sosicles At ego. Messenio Te volo igitur. huc concede. Sosicles Concessi. quid est? Messenio Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos. nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum. neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier. Sosicles Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam. perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis hunc meum fratrem esse. Messenio Spero. Sosicles Et ego item spero fore. Messenio Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. Menaechmvs Ita vero. Messenio Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi. Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit. nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul. Menaechmvs Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres. tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi. Messenio Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die. Menaechmvs Mira memoras. utinam efficere quod possies. Messenio Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. Menaechmvs Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam. Messenio Est tibi nomen Menaechmo? Menaechmvs Fateor. Messenio Est itidem tibi? Sosicles Est. Messenio Patrem fuisse Moschum tibi ais? Menaechmvs Ita vero. Sosicles Et mihi. Messenio Esne tu Syracusanus? Menaechmvs Certo. Messenio Quid tu? Sosicles Quippini? Messenio Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date. quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? Menaechmvs Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea inter homines me deerrare á patre atque inde avehi. Sosicles Iuppiter supreme, serva me. Messenio Quid clamas? quin taces? quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit? Menaechmvs Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum. neque patrém umquam postilla vidi. Messenio Quid? vos tum patri filii quot eratis? Menaechmvs Vt nunc maxime memini, duo. Messenio Vter eratis, tun an ille, maior? Menaechmvs Aeque ambo pares. Messenio Qui id potest? Menaechmvs Gemini ambo eramus. Sosicles Di me servatum volunt. Messenio Si interpellas, ego tacebo potius. Sosicles Taceo. Messenio Dic mihi: uno nomine ambo eratis? Menaechmvs Minime. nam mihi hoc erat, quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem. Sosicles Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo. mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles. Menaechmvs Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? Sosicles Postquam ad nos renuntiatum est te et patrem esse mortuom, avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi. Menaechmvs Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. Sosicles Roga. Menaechmvs Quid erat nomen nostrae matri? Sosicles Teuximarchae. Menaechmvs Convenit. o salve, insperate multis annis post quem conspicor. Sosicles Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo. Messenio Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine: hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium. Menaechmvs Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, eam dedi huic. Sosicles Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? Menaechmvs Haec east. quo modo haec ad te pervenit? Sosicles Meretrix huc ad prandium me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc abstuli. Menaechmvs Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni. nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit. Messenio Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem? Menaechmvs Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea. Sosicles Liber esto. Menaechmvs Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. Messenio Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem. Sosicles Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia, in patriam redeamus ambo. Menaechmvs Frater, faciam, ut tu voles. auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim eamus intro, frater. Sosicles Fiat. Messenio Scitin quid ego vos rogo? Menaechmvs Quid? Messenio Praeconium mi ut detis. Menaechmvs Dabitur. Messenio Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore? Menaechmvs Equidem die septimi. Messenio Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia. venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia. venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. vix credo tota auctione capiet † quinquagesies. nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.
Plautus, Menaechmi 5.9 -
Menaechmvs Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit. quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali. quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua— sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast: meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum. condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius: quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser. Senex Audin quae loquitur? Medicvs Se miserum praedicat. Senex Adeas velim. Medicvs Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium? non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali? Menaechmvs Quin tu te suspendis? Senex Ecquid sentis? Medicvs Quidni sentiam? non potest haec res ellebori †iungere optinerier. sed quid ais, Menaechme? Menaechmvs Quid vis? Medicvs Dic mihi hoc quod te rogo: album an atrum vinum potas? Menaechmvs Quin tu is in malam crucem? Medicvs Iam hercle occeptat insanire primulum. Menaechmvs Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum? soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? Senex Papae, audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania? Medicvs Mane modo, etiam percontabor alia. Senex Occidis fabulans. Medicvs Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri? Menaechmvs Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime? Medicvs Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias? Menaechmvs Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. Medicvs Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi. perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans? Menaechmvs Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo— qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. Medicvs Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi. Senex Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit; nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. Menaechmvs Quid, ego? Senex Dixti insanus, inquam. Menaechmvs Egone? Senex Tu istic, qui mihi etiam me iunctis quadrigis prosternere. egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo. Menaechmvs At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio; tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio. satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo? Senex Obsecro hercle, medice, propere, quidquid , face. non vides hominem insanire? Medicvs Scin quid facias optimum est? ad me face uti deferatur. Senex Itane censes? Medicvs Quippini? ibi meo arbitratu potero curare hominem. Senex Age ut lubet. Medicvs Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies. Menaechmvs At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. Medicvs I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. Senex Quot sunt satis? Medicvs Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus. Senex Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. Medicvs Immo ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube hunc ad me ferant. Senex Iam ego illic faxo erit. Medicvs Abeo. Senex Vale.— Menaechmvs Abiit socerus, abiit medicus. sólus sum. pro Iuppiter, quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant? nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. salvus salvos alios video, novi homines, adloquor. an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt? quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit; huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter. hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
Plautus, Menaechmi 5.5 -
Menaechmvs Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi. immersit aliquo sese, credo, in ganeum. Matrona Provisam quam mox vir meus redeat domum. sed eccum video. salva sum, pallam refert. Menaechmvs Demiror ubi nunc ambulet Messenio. Matrona Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? Menaechmvs Quid est? quae te res agitat, mulier? Matrona Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui? Menaechmvs Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? Matrona Rogas me? o hominis impudentem audaciam! Menaechmvs Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? Matrona Non equidem scio. Menaechmvs Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat. itaque adeo iure coepta appellari est canes. Matrona Non ego istaec tua flagitia possum perpeti. nam med aetatem viduam ésse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. Menaechmvs Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, peregrino ut advenienti narrent fabulas? Matrona Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos móres perferam. Menaechmvs Mea quidem hercle causa vidua vivito, vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. Matrona At mihi negabas dudum surrupuisse te, nunc eandem ante oculos attines: non te pudet? Menaechmvs Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es. tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem? Matrona Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis. ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul ut veniat ad me: ita rem esse dicito. iam ego aperiam istaec tua flagitia. Menaechmvs Sanan es? quae mea flagitia? Matrona Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae. satin haec recte fabulor? Menaechmvs Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam. quem tú hominem esse me arbitrere, nescio; ego te simitu novi cum Porthaone. Matrona Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit. quin respicis? novistin tu illum? Menaechmvs Novi cum Calcha simul: eodém die illum vidi quo te ante hunc diem. Matrona Negas novisse me? negas patrem meum? Menaechmvs Idem hercle dicam, sí avom vis adducere. Matrona Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
Plautus, Menaechmi 5.1
Doors
- Ask about the words of the Menaechmi →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.