Plautus
Poenulus
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Agorastocles 277
- Milphio 212
- facio 134
- Hanno 106
- Lycvs 76
- advoco 75
- Adelphasivm 71
- nunc 69
- do 67
- dico 65
- scio 58
- homo 56
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Adelphasivm Negóti sibí qui volét vim paráre, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, neque eis ulla ornandi satis satietas est. atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi; et una binae singulis quae dataé nobis ancíllae, eae nos lavando eluendo operam déderunt, aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi. apage sis, negoti quantum in muliere una est. sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. postremo modus muliebris nullust: numquam lavando et fricando scimus facere finem. Anterastilis Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta. nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus. Adelphasivm Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu. nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se. Anterastilis Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri quam si salsa muriatica esse autumantur: nisí multa aqua usque et diu macerantur, olént, salsa súnt, tangere út non velís. itém nos sumús insúlsae admodum átque invenústae sine múnditia et súmptu. Milphio Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor: scit, muriatica ut maceret. Agorastocles Quid ? Adelphasivm Soror, parce, amabo: sat est istuc alios dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. Anterastilis Quiésco. Adelphasivm Ergo amó te. sed hóc nunc respónde mihí: sunt hic ómnia, quae ad deúm pacem opórtet adésse? Anterastilis Omnia áccuravi. Agorastocles Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie. Milphio Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? iam núm me decét donari cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes? lingua huíc excidít, ut ego opínor. quíd hic, malum, astans ópstipuisti? Agorastocles Síne amem, ne opturba ac tace. Milphio Taceo. Agorastocles Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. Anterastilis Eamus, mea soror. Adelphasivm Eho amabo, quid illo nunc properas? Anterastilis Rogas? quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Adelphasivm Maneat pol. mane. turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria? Milphio I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam. Agorastocles Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. Milphio, heus, ubi es? Milphio Assum ápud te, eccum. Agorastocles At ego elixus sis volo. Milphio Enim vero, ere, facis delicias. Agorastocles De tequidem haéc didici omnia. Milphio Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agorastocles Nihil id quidemst: deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus. Anterastilis Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus. Adelphasivm Immo vero sane commode; nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror. eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est. Agorastocles Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. Milphio Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames. Agorastocles At vide sis, cum illac numquam limavi caput. Milphio Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. Agorastocles Quid eo opust? Milphio Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput. Agorastocles I in malam rem. Milphio Ibi sum équidem. Agorastocles Perdis. Milphio Taceo. Agorastocles At perpetuo volo. Milphio Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. Anterastilis Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. Adelphasivm Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. Agorastocles Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Milphio Volo. Agorastocles Potesne mi auscultare? Milphio Possum. Agorastocles Abi domum ac suspende te. Milphio Quam ob rem? Agorastocles Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. Milphio Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. Agorastocles At ego amo hanc. Milphio At ego esse et bibere. Adelphasivm Eho tu, quid ais? Anterastilis Quid rogas? Adelphasivm Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi. Anterastilis Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Adelphasivm Cedo sis dexteram. Agorastocles Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? Anterastilis Nimia nos socordia hodie tenuit. Adelphasivm Qua de re, obsecro? Anterastilis Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, primae ut inferremus ignem in aram. Adelphasivm Aha, non factost opus: quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. Agorastocles Milphio. Milphio Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? Agorastocles Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Milphio Nil nisi laterculos, sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. Agorastocles Ecquid amare videor? Milphio Damnum, quod Mercurius minime amat. Agorastocles Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet. Anterastilis Eamus, mea germana. Adelphasivm Age sis, ut lubet. Anterastilis Sequere hac. Adelphasivm Sequor. Milphio Eunt hae. Agorastocles Quid si adeamus? Milphio Adeas. Agorastocles Primum prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia salve extra pretium. Ancilla Tum pol ego et oleum et operam perdidi. Agorastocles Quo te agis? Adelphasivm Egone? in aedem Veneris. Agorastocles Quid eo? Adelphasivm Vt Venerem propitiem. Agorastocles Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. quid tu ais? Adelphasivm Quid mihi , opsecro? Agorastocles Aha, tam saeviter. Adelphasivm Mitte, amabo. Agorastocles Quid festinas? turba nunc illi est. Adelphasivm Scio. sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. Agorastocles Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? Adelphasivm Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. Agorastocles Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? † Adelphasivm Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit. Agorastocles Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. Adelphasivm Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum. Milphio Bellula hercle. Agorastocles I díerecte in maxumam malam crucem. Milphio Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae. Adelphasivm Segrega sermonem. taedet. Agorastocles Age, sustolle hoc amiculum. Adelphasivm Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. Agorastocles Quid agam nunc? Adelphasivm Si sapias, curam hanc facere compendi potes. Agorastocles Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? Milphio Ecce odium meum. quid me vis? Agorastocles Cur mi haec irata est? Milphio Cur haec irata est tibi? cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. † Agorastocles Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos. Milphio Quid faciam? Agorastocles Exora, blandire, expalpa. Milphio Faciam sedulo. sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea. Agorastocles Non faciam. Adelphasivm Non aequos in me es, sed morare et male facis. bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. liberare iuravisti me haud semel, sed centiens: dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus. i, soror. apscede tu a me. Agorastocles Perii. ecquid agis, Milphio? Milphio Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus— Agorastocles Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi. Milphio Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera. quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item? si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi. sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. Adelphasivm Apscede hinc sis, sycophanta par ero. Milphio At scin quo modo? iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido: novi ego huius mores morosi malos. quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. Agorastocles Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium. Milphio Impias, ere, te: oratorem verberas. Agorastocles Iam istoc magis: Milphio Agorastocles sicine ego te orare iussi? Milphio Quo modo ergo orem? Agorastocles Rogas? sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas: omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea. Milphio Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia. nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito propter amorem vestrum. Adelphasivm Amabo, men prohibere postulas ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet? Anterastilis Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. Adelphasivm Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. non sum irata. Agorastocles Non es? Adelphasivm Non sum. Agorastocles Da ergo, ut credam, savium. Adelphasivm Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agorastocles I ergo strenue. Adelphasivm Sequere me, soror. Agorastocles Atque audin etiam? Veneri dicito multam meis verbis salutem. Adelphasivm Dicam. Agorastocles Atque hoc audi. Adelphasivm Quid est? Agorastocles Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.
Plautus, Poenulus 1.2 -
Agorastocles Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo loqui inclementer? ne mirere, mulieres quod eum secuntur: modo cognovit filias suas ésse hasce ambas. Lycvs Hem, quod verbum aures meas tetigit? nunc perii. Antamonides Vnde haec perierunt domo? Agorastocles Carthaginienses sunt. Lycvs At ego sum perditus. illuc ego metui semper, ne cognosceret eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi, periere, opinor, duodeviginti minae, qui hasce emi. Agorastocles Et tute ipse periisti, Lyce. Hanno Quis hic est? Agorastocles Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas, et mi auri fur est. Hanno Bellum hominem, quem noveris. Antamonides Leno, rapacem te esse semper credidi, verúm etiam furacem qui norunt magis. Lycvs Accedam. per ego tua te genua óbsecro et hunc, cognatum quem tuom esse intellego: quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici. iam pridem equidem istas scivi ésse liberas et exspectabam, si qui eas ássereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, me malitiose nil fecisse, Agorastocles. Agorastocles Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. omitte genua. Lycvs Mitto, si ita sententia est. Antamonides Heús tu leno. Lycvs Quid lenonem vis inter negotium? Antamonides Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere. Lycvs Di meliora faxint. Antamonides Sic est: hodie cenabis toris. aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul. Hanno Quid me in hac re facere deceat, egomet mecum cogito. si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido, quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient. Adelphasivm Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. Anterastilis Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo. Hanno Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio, non experiar tecum. Agorastocles Neque ego; si aurum mihi reddes meum, leno, quando ex nervo — compingare in carcerem. Lycvs Iamne autem ut soles? Antamonides Ego, Poene, tibi me purgatum volo. si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam, id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias, ita me di ament ut mihi volup est. Hanno Ignosco et credo tibi. Antamonides Leno, tu autem amicam mihi des facito aut mihi reddas minam. Lycvs Vin tibicinam meam habere? Antamonides Nil moror tibicinam; nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient. Lycvs Dabo quae placeat. Antamonides Cura. Lycvs Aúrum cras ad te referam tuom. Agorastocles Facito in memoria habeas. Lycvs Miles, sequere me.— Antamonides Ego vero sequor.— Agorastocles Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem? nam tecum mi una ire certum est. Hanno Vbi primum potero, ilico. Agorastocles Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies. Hanno Faciam ita ut vis. Agorastocles Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.
Plautus, Poenulus 5.7 -
Agorastocles quid nunc mi es auctor, Milphio? Milphio Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. Agorastocles Quid iam? Milphio Maiorem partem in ore habitas meo. Agorastocles Supersede istis verbis. Milphio Quid nunc vis tibi? Agorastocles Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos perque tuam libertatem— Milphio Em nunc nihil opsecras. Agorastocles Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam. Milphio Perfacile id quidemst. i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi. Agorastocles Fugio. Milphio Meum est ístuc magis officium quam tuom. Agorastocles Egone egone, si istuc lepide ecfexis— Milphio I modo. Agorastocles Vt non ego te hodie— Milphio Abi modo. Agorastocles Emittam manu— Milphio I modo. Agorastocles Non hercle meream. Milphio Oh— Agorastocles Vah— Milphio Abi modo. Agorastocles Quantum Acheruntest mortuorum. Milphio Etiamne abis? Agorastocles Neque quantum aquaist in mari. Milphio Abiturun es? Agorastocles Neque nubes omnes quantumst. Milphio Pergin pergere? Agorastocles Neque stellae in caelo. Milphio Pergin auris tundere? Agorastocles Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini? quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, neque—hercle vero serio, scin quomodo? ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler? Milphio Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.— Agorastocles Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne meámet culpa meo amori obiexim moram. ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem ésse servo liberum.—
Plautus, Poenulus 1.3 -
Milphio Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient. studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat, is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus: servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret. attat, e fano recipere video se Syncerastum, lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.
Plautus, Poenulus 4.1 -
Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit. nam ego hodie infelix dis meis iratissumis sex immolavi ágnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere utí esset mihi. quoniam litare nequeo, ábii illim ilico iratus, votui éxta prosicarier; eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. quando id quod sat erat satis habere noluit, ego pausam feci. sic ago, sic me decet. ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. condigne haruspex, non homo trioboli, omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi. quid ei divini aut humani aequomst credere? mina mihi argenti dono postilla datast. sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? sed eccum incedit. Antamonides Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis. Lycvs Volaticorum hóminum? Antamonides Ita dico quidem. Lycvs An, opsecro, usquam sunt homines volatici? Antamonides Fuere. verum ego interfeci. Lycvs Quo modo potuisti? Antamonides Dicam. viscum legioni dedi fundasque; eo praésternebant folia farferi. Lycvs Quoi rei? Antamonides Ad fundas viscus né adhaeresceret. Lycvs Perge. optume hercle perieras. quid postea? Antamonides In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illós volantis iussi funditarier. quid multa verba? quemquem visco offenderant, tam crebri ad terram áccidebant quam pira. ut quisque acciderat, eum necabam ílico per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem. Lycvs Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter faciat ut semper sacruficem nec umquám litem. Antamonides An mi haec non credis? Lycvs Credo, ut mi aequomst credier. age eamus intro. Lycvs Dum exta referuntur, volo narrare tibi etiam unam pugnam. Lycvs Nil moror. Antamonides Ausculta. Lycvs Non hercle auscultabo. Antamonides Quo modo? colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, nisi aut auscultas aut is in malam crucem. Lycvs Malam crucem ibo potius. Antamonides Certumnest tibi? Lycvs Certum. Antamonides Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam. Lycvs Ita res divina mihi fuit: res serias omnis extollo ex hoc die in alium diem. Antamonides Profestos festos habeam decretum est mihi. Lycvs Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.— Antamonides Seqor. in hunc diem iam tuos sum mercennarius.—
Plautus, Poenulus 2.1 -
Agorastocles Age tu progredere, ut videant te ire istinc foras. estne hic meus servos? Collybiscvs Sum hercle vero, Agorastocles. Agorastocles Quid nunc, sceleste leno? Advocati Quicum litigas apscessit. Agorastocles Vtinam hinc abierit malam crucem. Advocati Ita nos velle aequom est. Agorastocles Cras subscribam homini dicam. Collybiscvs Numquid me? Agorastocles Apscedas, sumas ornatum tuom. Collybiscvs Non sum nequiquam miles factus; paululum praedae intus feci: dum lenonis familia dormitat, extis sum satur factus probe. abscedam hinc intro.— Agorastocles Factum a vobis comiter. bonam dedistis, advocati, operam mihi. cras mane, quaeso, in comitio estote obviam. tu sequere me intro. vos valete.— Advocati Et tu vale. iniuriam illic insignite postulat: nostro servire nos sibi censet cibo. verum ita sunt isti nostri divites: si quid bene facias, levior pluma est gratia, si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt. domos abeamus nostras, sultis, nunciam, quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus, ut perderemus corruptorem civium.—
Plautus, Poenulus 3.6
Doors
- Ask about the words of the Poenulus →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.