Plautus
Epidicus
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Epidicvs 183
- Periphanes 157
- Stratippocles 65
- facio 64
- Thesprio 58
- quam 55
- Apoecides 47
- homo 39
- do 39
- Philippa 38
- scio 31
- dico 31
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Stratippocles Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine? Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba. Stratippocles Quíd agis, mea commoditas? Epidicvs Quod miser. Stratippocles Quid est tibi? Epidicvs Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. Stratippocles Habe bonum animum. Epidicvs Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. Stratippocles Ego te servabo. Epidicvs Edepol me illi melius, si nacti fuant. sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit? Stratippocles Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. Epidicvs Haecinest? Stratippocles Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma. estne consímilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris? Epidicvs Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quém Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis. Stratippocles Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus † pulmunes qui perhíbetur prius venisset quam tu advenisti mihi. Danista Haec edepol remorata med est. Stratippocles Siquidem istius gratia id remoratus es quod ista voluit, nimium advenisti cito. Danista Age age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer. Stratippocles Pernumeratumst. Danista Tene cruminam: huc inde. Stratippocles Sapienter venis. opperire, dum effero ad te argentum. Danista Matura. Stratippocles Domist.— Epidicvs Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum? videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam? Telestis Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum? Epidicvs Non me nosti? Telestis Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. Epidicvs Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum ín digitum? Telestis Memini, mi homo. tune is es? Epidicvs Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos. ália matre, uno patre. Telestis Quid pater meus? vivit? Epidicvs Animo liquido et tranquillo es, tace. Telestis Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. Epidicvs Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. Stratippocles Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. Danista Bene fecisti, bene vale.— Stratippocles Nunc enim tú mea es. Telestis Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. Stratippocles Sanan haec est? Epidicvs Sana, si appellat suom. Stratippocles Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo? Epidicvs Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. Stratippocles Perdidisti et repperisti me, soror. Epidicvs stultus es, tace. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea; et sororem in libertatem idem opera concilio mea. Stratippocles Epidice, fateor— Epidicvs Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri; cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. Stratippocles Sequere hac me, soror. Epidicvs Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. Stratippocles Facile istuc erit.— Epidicvs Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—
Plautus, Epidicus 5.1 -
Epidicvs St, tacéte, habete animúm bonum. liquido éxeo foras auspício, aví sinistra; acútum cultrum habeó, senis qui exénterem marsúppium. sed eccum ípsum ante aedis conspicor Apoecide† qualis volo vetulos duo. iam ego mé convortam in hirúdinem atque eorum éxsugebo sánguinem, senáti qui columén cluent. (Apoecides) cóntinuo ut maritus fiat. Periphanes Laudo consilium tuom. nam égo illum audivi in amorem haerere apud néscio quam fidicinam, íd ego excrucior. Epidicvs Di hercle omnis me ádiuvant augent amant: ipsi hí quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam. age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice itaque ádsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris. áge, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi Periphanem, per omnem urbém quem sum defessus quaerere: per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro, per myropolia et lanienas circumque argentarias. rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi. Periphanes Epidice. Epidicvs Epidicum quis est qui revocat? Periphanes Ego sum, Periphanes. Apoecides Et ego Apoecides sum. Epidicvs Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma vos video opportunitate ambo advenire. Periphanes Quid rei est? Epidicvs Mane dum, sine respirem quaeso. Periphanes Immo adquiesce. Epidicvs Animo malest. Apoecides Recipe anhelitum. Periphanes Clementer, requiesce. Epidicvs Animum advortite. a legione omnes remissi sunt domum Thebis. Apoecides Quis hoc dicit factum? Epidicvs Ego ita factum esse dico. Periphanes Scin tu istuc? Epidicvs Scio. Periphanes Qui tu scis? Epidicvs Quia ego ire vidi milites plenis viis; arma referunt et iumenta ducunt. Periphanes Nimis factum bene. Epidicvs Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines, binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias, filios suos quisque visunt. Periphanes Hercle rem gestam bene. Epidicvs Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus, eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim? pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia. quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier et cum ea tibicinae ibant quattuor. Periphanes Quicum, Epidice? Epidicvs Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit, ubi fidemque remque seque teque properat perdere; ea praestolabatur illum apud pórtam. Periphanes Viden veneficam? Epidicvs Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove. Periphanes Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam? Epidicvs Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina. Periphanes Vtin inpluvium induta fuerit? Epidicvs Quid istuc tam mirabile est? quasi non fundis exornatae multae incedant per vias. at tributus quom imperatus est, negant pendi potis: illis quibus tributus maior penditur, pendi potest. quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova? tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae. cani quoque etiam ademptumst nomen. Periphanes Qui? Epidicvs Vocant Laconicum. haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros. Apoecides Quin tu ut occepisti loquere? Epidicvs Occepere aliae mulieres duae post me sic fabulari inter sese—égo abscessi sciens paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare; nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen, quae loquerentur. Periphanes Id lubidost scire. Epidicvs Ibi illarum altera dixit illi quicum ipsa ibat—( Periphanes Quid? Epidicvs Tace ergo, ut audias) postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit: “quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro, mulieri, quam liberare volt amator.” quisnam is est? inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem Periphanai filium. Periphanes Perii hercle. quid ego ex te audio? Epidicvs Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum. Periphanes Intellego. Epidicvs Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi? “quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle, eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore, id paratum et sese ob eam rem id ferre.” Periphanes Certo ego occidi. Epidicvs Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula. Periphanes Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides. Apoecides Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili. nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. Epidicvs Si aequom siet me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum, quod laudetis, ut ego opino, uterque, Periphanes Ergo ubi id est, Epidice? Epidicvs Atque ad eam rem conducibile. Apoecides Quid istuc dubitas dicere? Epidicvs Vos priores esse oportet, nos posterius dicere, qui plus sapitis. Periphanes Eia vero, age díc. Epidicvs At deridebitis. Apoecides Non edepol faciemus. Epidicvs Immo, si placebit, utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius. mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo. Periphanes Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae. Epidicvs Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat. Apoecides Fieri oportet. Periphanes Facere cupio quidvis, dum id fiat modo. Epidicvs Em, nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit, sicut cras hic aderit, hodie non venit. Periphanes Qui scis? Epidicvs Scio. quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore. Periphanes Quin tu eloquere, quid faciemus? Epidicvs Sic faciundum censeo quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia quasique ames vehementer tu illam. Periphanes Quam ad rem istuc refert? Epidicvs Rogas? ut enim praestines argento, prius quam veniat filius, atque ut eam te in libertatem dicas emere, Periphanes Intellego. Epidicvs Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua secus sententia. Periphanes Immo docte. Epidicvs Quid tua autem, Apoecides? Apoecides Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego? Epidicvs Iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio nuptiarum, ne gravetur quod velis. Periphanes Vive sapis, et placet. Epidicvs Tum tu igitur calide quidquid acturus es age. Periphanes Rem hercle loquere. Epidicvs Et repperi, haec te qui abscedat suspicio. Periphanes Sine me scire. Epidicvs Scibis, audi. Apoecides Sapit hic pleno pectore. Epidicvs Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina; nam te nolo neque opus factost. Periphanes Quid iam? Epidicvs Ne te censeat fili causa facere, Periphanes Docte. Epidicvs Quo illum ab illa prohibeas: ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat. Periphanes Quém hominem inveniemus ad eam rem utilem? Epidicvs Hic erit optimus, hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet. Periphanes Epidico habeas gratiam. Epidicvs Sed ego istuc faciam sedulo: ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina, atque argentum ego cum hoc feram. Periphanes Quanti émi potest minimo? Epidicvs Illane? ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis. verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies. Periphanes Quidum? Epidicvs Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit, auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium, gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens. face modo, est lucrum hic tibi amplum. Periphanes Deos quidem oro. Epidicvs Impetras. Apoecides Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum. Epidice, eo veni. Epidicvs Ne abitas prius quam ego ad te venero. Apoecides Vsque opperiar.— Periphanes Sequere tu intro.— Epidicvs I, numera, nil ego te moror.
Plautus, Epidicus 2.2 -
Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? Periphanes Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. Acropolistis Quam meam matrem? Periphanes Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. Philippa Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Periphanes Tua filia. Philippa Haecine? Periphanes Haec. Philippa Egone osculum huic dem? Periphanes Quor non, quae ex te nata sit? Philippa Tú homo insanis. Periphanes Egone? Philippa Tune. Periphanes Quor? Philippa Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. Periphanes Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, Philippa aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse Periphanes Pro deum atque hominum fidem, quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? Acropolistis Quid loquar vis? Periphanes Haec negat se tuam esse matrem. Acropolistis Ne fuat, si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia; non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. Periphanes Cur me igitur patrem vocabas? Acropolistis Tua istaec culpast, non mea. non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est. postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; Epidicus mihi fuit magister. Periphanes Perii, plaustrum perculi. Acropolistis Numquid ego ibi, pater, peccavi? Periphanes Si hercle te umquam audivero me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. Acropolistis Non voco. ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. Philippa Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? Periphanes Nullis. Philippa Qua re filiam credidisti nostram? Periphanes Servos Epidicus dixit mihi. Philippa Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? † Periphanes Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? Philippa Perii misera. Periphanes Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. Philippa Hinc Athenis civis eam émit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. Periphanes Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—
Plautus, Epidicus 4.2 -
Periphanes Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet? Apoecides Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis. Periphanes Tace sis, modo sine me hóminem apisci. Apoecides Dico ego tibi iam, ut scias: alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina. Periphanes Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias! Apoecides Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit. Epidicvs Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant. quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, apolactizo inimicos omnis. Periphanes Vbi illum quaeram gentium? Apoecides Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. Epidicvs Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus; tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga. Periphanes Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. Epidicvs Quin colligas? Apoecides Edepol mancipium scelestum. Epidicvs Te profecto, Apoecides, nil moror mihi deprecari. Apoecides Facile exoras, Epidice. Epidicvs Ecquid agis? Periphanes Tuon arbitratu? Epidicvs Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie. Periphanes At non lubet, non colligo. Apoecides Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. Epidicvs Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga. Periphanes At mihi magis lubet solutum te rogitare. Epidicvs At nil scies. Periphanes Quid ago? Apoecides Quid agas? mos geratur. Epidicvs Frugi es tú homo, Apoecides. Periphanes Cedo manus igitur. Epidicvs Morantur nihil. atque arte colliga. Periphanes Nihil moror. Epidicvs Obnoxiose. Periphanes Facto opere arbitramino. Epidicvs Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. Periphanes Qua fiducia ausus es primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse? Epidicvs Libuit: ea fiducia. Periphanes Ain tu? libuit? Epidicvs Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. Periphanes Quam negat novisse mater? Epidicvs Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da. Periphanes Enim istaec captiost. sed quis east mulier? Epidicvs Tui gnati amica, ut omnem rem scias. Periphanes Dedin tibi minas triginta ob filiam? Epidicvs Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. Periphanes Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia fidicina? Epidicvs Factum hercle vero, et recte factum iudico. Periphanes Quid postremo argento factum est quod dedi? Epidicvs Dicam tibi: neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. Periphanes Quor dare ausus es? Epidicvs Quia mi libitum est. Periphanes Quae haec, malum, impudentiast? Epidicvs Etiam inclamitor quasi servos? Periphanes Cum tu es liber, gaudeo. Epidicvs Merui ut fierem. Periphanes Tu meruisti? Epidicvs Vise intro: ego faxo scies hoc ita esse. Periphanes Quid est negoti? Epidicvs Iam ipsa res dicet tibi. abi modo intro. Apoecides Ei, non illuc temerest. Periphanes Adserva istum, Apoecides.— Apoecides Quid illuc, Epidice, est negoti? Epidicvs Maxima hercle iniuria vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia. Apoecides Ain tu te illius invenisse filiam? Epidicvs Inveni, et domi est. sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas. Apoecides Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere? Epidicvs Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. Periphanes Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego, ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus. Epidicvs Ne attigas. Periphanes Ostende vero. Epidicvs Nolo. Periphanes Non aequom facis. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam. Periphanes Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium tibi dabo. Epidicvs Quid deinde porro? Periphanes Libertatem. Epidicvs At postea? novo liberto opus est quod pappet. Periphanes Dabitur, praebebo cibum. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. Periphanes Oro te, Epidice, mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea. at ob eam rem liber esto. Epidicvs Invitus do hanc veniam tibi, nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. Poeta Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua. plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.
Plautus, Epidicus 5.2 -
Stratippocles Expectando éxedor míser atque exénteror, quó modo mi Épidici blánda dicta évenant. nímis diu máceror: sítne quid nécne sit, scíre cupió. Chaeribvlvs Per illám tibi cópiam copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico nullám tibi esse ín illo copiam. Stratippocles Interii hércle ego. Chaeribvlvs Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero, númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem. Chaeribvlvs Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt, is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast. Chaeribvlvs Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam. Stratippocles Vaé tibi, muricide homo. Chaeribvlvs Qui tibi lubet mihi male loqui? Stratippocles Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.
Plautus, Epidicus 3.1 -
Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia. vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus déliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia. profecto deliramus interdum senes. sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. venire salvom mercatorem gaudeo. quid fit? Apoecides Di deaeque te adiuvant. Periphanes Omen placet. Apoecides Quin omini omnes suppetunt res prospere. sed tu hanc iubé sis intro abduci. Periphanes Heus, foras exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. atque audin? Servvs Quid vis? Periphanes Cave siris cum filia mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes? in aediculam istanc sorsum concludi volo. divortunt mores virgini longe ac lupae. Apoecides Docte et sapienter dicis. † num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae. edepol ne ístam temperi gnato tuo sumus praémercati. Periphanes Quid iam? Apoecides Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. Periphanes Planum hercle hoc quidem est. Apoecides Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. Periphanes Mirum hoc qui potuit fieri. Apoecides Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi, quia Thebis salvos redierit. Periphanes Rectam institit. Apoecides Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administráret ad rem divinam tibi. ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. Periphanes Em istuc decet. Apoecides Res magna amici apud forum agitur, ei volo ire advocatus. Periphanes At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo. Apoecides Continuo hic ero.— Periphanes Nihil homini amicost opportuno amicius: sine tuo labore quod velis actumst tamen. ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus dérideret filius meritissumo. sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor, suam qui undantem chlamydem quassando facit?
Plautus, Epidicus 3.3
Doors
- Ask about the words of the Epidicus →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.