Plautus
Persa
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Toxilvs 228
- Dordalvs 138
- Sagaristio 116
- Paegnivm 91
- facio 78
- Sophoclidisca 57
- do 57
- dico 57
- virgo 56
- Satvrio 55
- scio 42
- argentum 41
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Toxilvs Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias, superávit aerumnis suis aerumnas Herculi. nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico, cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim, quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo. Sagaristio Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo. ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. Toxilvs Quís illic est qui cóntra me astat? Sagaristio Quís hic est qui sic cóntra me astat? Toxilvs Similis est Sagaristionis. Sagaristio Toxilus híc quidem meus amicust. Toxilvs Ís est profecto. Sagaristio Eum esse opinor. Toxilvs Congrediar. Sagaristio Contra adgredibor. Toxilvs O Sagaristio, di ament te. Sagaristio O Toxilé, dabunt di quae exoptes. út vales? Toxilvs Út queo. Sagaristio Quíd agitur? Toxilvs Vívitur. Sagaristio Sátin ergo ex sententia? Toxilvs Si eveniunt quae exopto, satis. Sagaristio Nimis stúlte amicis utere. Toxilvs Quid iam? Sagaristio Imperare oportet. Toxilvs Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam. Sagaristio Negotium edepol— Toxilvs Ferreum fortasse? Sagaristio Plusculum annum fui praéferratus apud molas tribunus vapularis. Toxilvs Vetus iam ístaec militiast tua. Sagaristio Satin tu úsque valuisti? Toxilvs Hau probe. Sagaristio Ergo edepol palles. Toxilvs Saucius factus sum in Veneris proelio: sagittá Cupido cor meum transfixit. Sagaristio Iam servi hic amant? Toxilvs Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam? Sagaristio Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus. Toxilvs Básilice ágito eleútheria. Sagaristio Quíd iam? Toxilvs Quia erus peregri est. Sagaristio Ain tu, péregri est? Toxilvs Si tu tibi bene esse póte pati, veni: víves mecum, básilico accipiere victu. Sagaristio Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui. Toxilvs Sed hoc me únum excruciat. Sagaristio Quidnam id est? Toxilvs Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera, an sémpiternam sérvitutem sérviat. Sagaristio Quid núnc vis ergo? Toxilvs Fácere amicum tibi me potis es sempiternum. Sagaristio Quem ad modum? Toxilvs Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam, quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo. age fí benignus, subveni. Sagaristio Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes, ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas, qui ípsus sitiat. Toxilvs Sicine hoc te mihi fácere? Sagaristio Quid faciam? Toxilvs Rogas? alicúnde exora mutuom. Sagaristio Tu fác idem quod rogas me. Toxilvs Quaesivi, nusquam repperi. Sagaristio Quaeram equidem, si quis credat. Toxilvs Nempe habeo in mundo. Sagaristio Si id domi esset mihi, iam pollicerer: hoc meumst ut faciam sedulo. Toxilvs Quidquid erit, recipe te ad me. quaeré tamen, ego item sedulo. Sagaristio Si quid erit, te faciam ut scias. Toxilvs obsecro te resecroque, operam da hánc mihi fidélem. Sagaristio Ah, odio me énicas. Toxilvs Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio. Sagaristio At pol ego aps te concessero.— Toxilvs Iamne ábis? bene ambulato. sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione. usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—
Plautus, Persa 1.1 -
Satvrio Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum servo atque obtineo et magna cum cura colo. nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, quin parasitando paverint ventres suos: patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere; atque eis cognómentum erat durís Capitonibus. unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum. neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor? nam publicae rei causa quicumque id facit magis quám sui quaesti, animus induci potest, eum esse civem ét fidelem ét bonum. sed si legirupam qui damnet, det in publicum dimidium; atque etiam in ea lege adscribier: ubi quadrupulator quempiam iniexit manum, tantidem ille illi rursus iniciat manum, ut aequa parti prodeant ad tris viros: si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, qui hic albo rete áliena oppugnant bona. sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam, ubi sint magistratus, quos curare oporteat? nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias, quieríntne recte necne, num afuerit febris, opertaen fuerint, ne quis obreptaverit. sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.
Plautus, Persa 1.2 -
Sagaristio Numquid moror? Toxilvs Euge, euge, basilice; tiara ornatum lepida condecorat schema. tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet. sed satin estis meditati? Sagaristio Tragici et comici numquam aeque sunt meditati. Toxilvs Lepide hercle adiuvas. id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.
Plautus, Persa 4.2 -
Dordalvs Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; nam égo hodie compendi feci binos panes in dies. íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina? sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit. Toxilvs Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. quid agis? Dordalvs Credo. Toxilvs Únde agis te, Dordale? Dordalvs Credo tibi. di dent, quae velis. Toxilvs Eho, an iám manu emisisti mulierem? Dordalvs Crédo edepol, credo, inquam, tibi. Toxilvs Iam liberta ? Dordalvs Enicas. quin tíbi me dico crédere. Toxilvs Dic bona fíde: iam liberast? Dordalvs Ólim. i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis. líbera, inquam, est: ecquid audis? Toxilvs At tibi di bene faciant omnes. númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. Dordalvs Abi, né iura, satis crédo. Toxilvs Vbi núnc tua libertást? Dordalvs Apud te. Toxilvs Ain, apud mést? Dordalvs Aio, inquam, apud te ést, inquam. Toxilvs Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me. nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam vivás. Dordalvs Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt. Toxilvs Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum, tabellás tene has, péllege. Dordalvs Istaé quid ad mé? Toxilvs Immo ád te attinént et tuá refert. nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero. Dordalvs Quando? Toxilvs Haud dúdum. Dordalvs Quid istaé narrant? Toxilvs Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt. Dordalvs Cedo sáne . Toxilvs At clare récitato. Dordalvs Tace, dúm pellego. Toxilvs Hau verbúm faciam Dordalvs Salutem dicit Toxilo Timarchides et familiae omni. si valetis, gaudeo. ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque istóc redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium. Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus; ea res me domo expertem facit. operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. Dordalvs Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant aut quid erus tuos? Toxilvs Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. Dordalvs Quae istaec lucrifera est Fortuna? Toxilvs Istas, quae norunt, roga. ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dordalvs Bene me mones. fac silentium. Toxilvs Nunc ad illud venies quod refert tua. Dordalvs Iste quí tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; eam te volo accurare ut istic veneat. ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: mancipio neque promittet neque quisquam dabit. probum et numeratum argentum ut accipiat face. haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. Toxilvs Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, iam mihi credis? Dordalvs Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? Toxilvs Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dordalvs Nil mi opust litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? Toxilvs Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. quid metuis? Dordalvs Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. Toxilvs Nil pericli mihi videtur. Dordalvs Scio istuc, sed metuo mihi. Toxilvs Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam. Dordalvs Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust fieri doctos. Toxilvs Ne quis vero ex Arabia penitissuma persequatur. etiam tu illam destinas? Dordalvs Videam modo mercimonium. Toxilvs Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit hospes ille, qui has tabellas attulit. Dordalvs Hicinest? Toxilvs Hic est. Dordalvs Haecine illást furtiva virgo? Toxilvs Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. Dordalvs Sat edepol concinnast facie. Toxilvs Vt contemptim carnufex. taciti contemplemur formam. Dordalvs Laudo consilium tuom.
Plautus, Persa 4.3 -
Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet: sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; communicavi tecum consilia omnia. ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. venibis tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater, quamquam libenter escis alienis studes, tuin véntris causa filiam vendas tuam? Satvrio Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali te potius vendam quam mea, quae sis mea. Virgo Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia? Satvrio Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. Virgo Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere; nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior. Satvrio Enim véro odiosa es. Virgo Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri. nam inimici famam non ita ut natast ferunt. Satvrio Ferant eantque maximam malam crucem; neque ego ínimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. Virgo Patér, hominum immortalis est infamia; etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. Satvrio Quid? metuis, ne te vendam? Virgo Non metuo, pater. verum insimulari nolo. Satvrio At nequiquam nevis. meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat. quae hae res sunt? Virgo Cogita hoc verbum, pater: erus sí minatus est malum servo suo, tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! ego nunc quod non futurumst formido tamen. Satvrio Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae praeter sapiet quam placet parentibus. Virgo Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt. Satvrio Malo cavere meliust te. Virgo At si non licet cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo. Satvrio Malusne égo sum? Virgo Non es, neque me dignumst dicere, verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. Satvrio Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia non demovebor. Virgo At, meo sí liceat modo, sapienter potius facias quam stulte. Satvrio Lubet. Virgo Lubere per me tibi licere intellego; verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi. Satvrio Futura es dicto oboediens an non patri? Virgo Futura. Satvrio Scis iam tibi quae praecepi? Virgo Omnia. Satvrio Et ut surrupta fueris? Virgo Docte calleo. Satvrio Et qui parentes fuerint? Virgo Habeo in memoria. necessitate me mala ut fiam facis. verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias. Satvrio Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? quoivis modi hic cum fama facile nubitur: dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. Virgo Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, me esse indotatam. Satvrio Cave sis tu istuc dixeris. pol deum virtute dicam et maiorum meum, ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: librorum eccillum hábeo plenum soracum. si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: cum hac dote poteris vel mendico nubere. Virgo Quin tu me ducis, si quo , pater? vel tu me vende vel face quid tibi lubet. Satvrio Bonum aequomque oras. sequere hac.— Virgo Dicto sum audiens.—
Plautus, Persa 3.1 -
Dordalvs Transcidi loris omnis adveniens domi, ita mihi supellex squalet atque aedes meae. Toxilvs Redis tu tandem? Dordalvs Redeo. Toxilvs Ne ego hodie tibi bona multa feci. Dordalvs Fateor, habeo gratiam. Toxilvs Num quippiam aliud me vis? Dordalvs Vt bene sit tibi. Toxilvs Pol istúc quidem omen iám ego usurpabo domi, nam iam inclinabo me cum liberta tua.
Plautus, Persa 4.8
Doors
- Ask about the words of the Persa →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.