Plautus
Asinaria
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Libanvs 137
- Leonidas 118
- Argyrippvs 94
- facio 89
- do 85
- dico 66
- Demaenetvs 60
- nunc 47
- argentum 47
- scio 43
- quam 43
- amo 43
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Libanvs Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier atque argento comparando fingere fallaciam. iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent, quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida? metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
Plautus, Asinaria 2.1 -
PROLOGVS PROLOGVS Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene gregique huíc et dominis atque conductoribus. face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum. age nunc reside, cave modo ne gratiis. nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim dicam: ut sciretis nomen huius fabulae; nam quod ad argumentum attinet, sane brevest. nunc quod me dixi velle vobis dicere, dicam: húic nomen graece Onagost fabulae; Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare; Asinariam volt esse, si per vos licet. inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est. date benigne operam mihi, ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.
Plautus, Asinaria prologue.pr -
Mercator Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet, Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. Libanvs Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. Mercator Nemo etiam tetigit. sanun es? Libanvs At censebam attigisse propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris. Mercator Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. Libanvs Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. sed quid venis? quid quaeritas? Mercator Demaenetum volebam. Libanvs Si sit domi, dicam tibi. Mercator Quid eius atriensis? Libanvs Nihilo mage intus est. Mercator Vbi est? Libanvs Ad tonsorem ire dixit. Mercator Conveni. sed post non redit? Libanvs Non edepol. quid volebas? Mercator Argenti viginti minas, si adesset, accepisset. Libanvs Qui pro istuc? Mercator Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu. Libanvs Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum. Mercator Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero. Libanvs Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. Mercator Non potuit pictor rectius describere eius formam. Libanvs Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. Mercator Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
Plautus, Asinaria 2.3 -
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas. Demaenetvs Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. Libanvs Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam. Demaenetvs Quin tu ergo rogas? Libanvs Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? Demaenetvs Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? Libanvs apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. Demaenetvs Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: ubi fit polenta, te fortasse dicere. Libanvs Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutus es despuas. Demaenetvs Fiat, geratur mos tibi. Libanvs Age, age usque excrea. Demaenetvs Etiamne? Libanvs Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. etiam amplius. Demaenetvs Nam quo usque? Libanvs Vsque ad mortem volo. Demaenetvs Cave sís malam rem. Libanvs Vxoris dico, non tuam. Demaenetvs Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. Libanvs Di tibi dent quaecumque optes. Demaenetvs Redde operam mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri? Libanvs Quid istúc novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. Demaenetvs Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium. estne hoc ut dico, Libane? Libanvs Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. Demaenetvs Quid morbi est? Libanvs Quia non suppetunt dictis data. Demaenetvs Tune es adiutor nunc amanti filio? Libanvs Sum vero, et alter noster est Leonida. Demaenetvs Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? Libanvs Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. Demaenetvs Fateór eam esse importunam atque incommodam. Libanvs Posterius istuc dicis quam credo tibi. Demaenetvs Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam† quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; volo mé patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. eos mé decretumst persequi mores patris. nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et íd ego percupio obsequi gnato meo. quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae. Libanvs Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. Demaenetvs Argentum accepi, dote imperium vendidi. nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum iam sit. Libanvs Vnde gentium? Demaenetvs Me defraudato. Libanvs Maxumas nugas agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? Demaenetvs Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris. Libanvs Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.† Demaenetvs Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. Libanvs Quid ais tu, Demaenete? Demaenetvs Quid vis? Libanvs Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint? Demaenetvs Redimam. Libanvs Tum tu igitur aliud cura quid lubet. ego eo ad forum, nisi quid vis. Demaenetvs Ei, bene ambula. atque audin etiam? Libanvs Ecce. Demaenetvs Si quid te volam, ubi eris? Libanvs Vbicumque libitum erit animo meo. profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. Demaenetvs Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. Libanvs Nempe in foro? Demaenetvs Ibi, si quid opus fuerit. Libanvs Meminero.— Demaenetvs Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? atque ibi manebo apud argentarium.—
Plautus, Asinaria 1.1 -
Libanvs Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias †indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. id virtute huius † collegae meaque comitate factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas? Leonida Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti. ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores. Libanvs Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera; verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. num male relata est gratia, ut collegam collaudavi? Leonida Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. Libanvs Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. Leonida Rogita quod vis. Libanvs Argenti vinginti minas habesne? Leonida Hariolare. edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, quod se absente mihi fidem habere noluisset. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! Libanvs Mane dúm. Leonida Quid est? Libanvs Philaenium estne haéc quae intus exit atque Argyrippus una? Leonida Opprime os, is est. subauscultemus. Libanvs Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? taciti auscultemus. Leonida Attatae, modo hercle in mentem venit, nimis véllem habere perticam. Libanvs Quoi rei? Leonida Qui verberarem asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
Plautus, Asinaria 3.2 -
Diabolvs Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum inter me et amicam et lenam. leges pellege. nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. Parasitvs Horrescet faxo lena, leges cum audiet. Diabolvs Age quaeso mi hercle translege. Parasitvs Audin? Diabolvs Audio. Parasitvs “Diabolus Glauci filius Clearetae lenae dedit dóno argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset noctes et dies hunc annum totum.” Diabolvs Neque cum quiquam alio qui Demaenetvs Parasitvs Addone? Diabolvs Ádde, et scribas víde plane et probe. Parasitvs “Alienum hóminem intro mittat neminem. quod illa aút amicum aút patronum nominet, aut quód illa amicae amatorem praedicet, fores occlusae ómnibus sint nisi tibi. in foribus scribat occupatam ésse se. aut quod illa dicat peregre allatam epistulam, ne epistula quidem ulla sit in aedibus nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum acceperit, tuos arbitratus sit, comburas, si velis, ne illi sit cera, ubi facere possit litteras. vocet convivam neminem illa, tu voces; ad eorum ne quem óculos adiciat suos. si quem alium aspexit, caeca continuo siet. tecum una potet, aeque pocla potitet: abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas, ne illa minus aut plus quam tu sapiat.” Diabolvs Satis placet. Parasitvs “Suspiciones omnes ab se segreget. neque illaec ulli pede pedém homini premat, cum surgat, neque cum in lectum inscendat proximum, neque cum descendat inde, det cuiquam manum: spectandum ne cui ánulum det neque roget. talos ne cuiquam hómini admoveat nisi tibi. cum iaciat, te ne dicat: nomen nominet. deam invocet sibi quam libebit propitiam, deum nullum; si magis religiosa fuerit, tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius. neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat. post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui membri commoveat quicquam in tenebris.” Diabolvs Optumest. ita scilicet facturam. verum in cubiculo— deme istuc—equidem illam moveri gestio. nolo illam habere causam et votitam dicere. Parasitvs Scio, cáptiones metuis. Diabolvs Verum. Parasitvs Ergo ut iubes tollam. Diabolvs Quid ni? Parasitvs Audi relicua. Diabolvs Loquere, audio. Parasitvs “Neque ullum verbum faciat perplexabile, neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica. forte sí tussire occepsit, ne sic tussiat, ut cuiquam linguam in tussiendo proserat. quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat, hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas potius quam cuiquam savium faciat palam. nec mater lena ad vinum accedat interim, nec ulli verbo male dicat. si dixerit, haec multa ei esto, vino viginti dies ut careat.” Diabolvs Pulchre scripsti. scitum syngraphum. Parasitvs “Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri aút Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas det an viro. si forte pure velle habere dixerit, tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.” haec sunt non nugae, non enim mortualia. Diabolvs Placent profecto leges. sequere intro.— Parasitvs Sequor.—
Plautus, Asinaria 4.1
Doors
- Ask about the words of the Asinaria →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.