Plautus
Casina
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Lysidamvs 230
- Olympius 133
- Cleostrata 101
- facio 78
- uxor 68
- Pardalisca 61
- Chalinvs 57
- nunc 54
- do 46
- hercules 35
- quam 34
- vir 31
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Olympio Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, loqui atque cogitare, sine ted arbitro? quid tu, malum, me sequere? Chalinvs Quia certum est mihi, quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi; quin edepol etiam si in crucem vis pergere, sequi decretumst. dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. Olympio Quid tibi negotist mecum? Chalinvs Quid ais, impudens? quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? Olympio Lubet. Chalinvs Quin ruri es in praefectura tua? quin potius quod legatum est tibi negotium, id curas atque urbanis rebus te apstines? huc mihi venisti sponsam praereptum meam: abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. Olympio Chaline, non sum oblitus officium meum: praefeci ruri recte qui curet tamen. ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea. Chalinvs Tun illam ducas? hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom. Olympio Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. Chalinvs Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit? Olympio Scies hóc ita esse. Chalinvs Vae tibi. Olympio Quot te modis, si vivo, habebo in nuptiis miserum meis. Chalinvs Quid tu mihi facies? Olympio Egone quid faciam tibi? primum omnium huic lucebis novae nuptae facem; postilla, ut semper, improbus nihilique eris: post id locorum quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia: quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris. ita te aggerunda curvom aqua faciam probe, ut postilena possit ex te fieri. post autem érvi nisi tu acervom éderis aut quasi lumbricus terram, quod te postules gustare quicquam, numquam edepol ieiunium ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo. post id, quom lassus fueris et famelicus, noctu ut condigne te cubes curabitur. Chalinvs Quid facies? Olympio Concludere in fénestram firmiter, unde auscultare possis quóm ego illam ausculer: quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus”, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere. nunc ne tu te mihi respondere postules, abeo intro. taedet tui sermonis.— Chalinvs Te sequor. hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.—
Plautus, Casina 1.1 -
Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo; neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur: fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem. hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis; qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor, ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit. tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est. uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis? Cleostrata Abi atque abstine manum. Lysidamvs Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. quo núnc abis? Cleostrata Mítte me. Lysidamvs Mane. Cleostrata Non máneo. Lysidamvs At pol ego té sequar. Cleostrata Óbsecro, sanun est? Lysidamvs Sánus quom téd amo. Cleostrata Nólo ames. Lysidamvs Nón potes ímpetrare. Cleostrata Énecas. Lysidamvs Véra dicás velim. Cleostrata Crédo ego istúc tibi. Lysidamvs Réspice, o mi lepos. Cleostrata Nempe ita ut tú mihi es. unde híc, amabo, unguénta olent? Lysidamvs Oh périi, manufestó miser téneor. cessó caput pállio detérgere? út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti. Cleostrata Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam, sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis? Lysidamvs Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta. Cleostrata Vt cito comméntust. écquid te pudet? Lysidamvs Ómnia quae tu vís. Cleostrata Vbi in lustrá iacuisti? Lysidamvs Égone in lustra? Cleostrata Scío plus quam tu me árbitrare. Lysidamvs Quíd id est? quid scis? Cleostrata Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem. únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratus es? úbi bibisti? mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat. Lysidamvs Di me et te ínfelicent, si égo in os méum hodie viní guttam índidi. Cleostrata Immo age, út lubet, bíbe, es, disperde rem. Lysidamvs Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis, relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges. séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra? Cleostrata Qua de re? Lysidamvs Rogas? super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus. Cleostrata Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom non meminisse. Lysidamvs Quid iam? Cleostrata Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. Lysidamvs Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet? Cleostrata Quía enim filio nos oportet opitulari único. Lysidamvs At quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. Cleostrata Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Lysidamvs Subolet, sentio. egone? Cleostrata Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? Lysidamvs Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. Cleostrata Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea ut eam illi permittat? Lysidamvs Quid si ego autem ab armigero impetro, ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere. Cleostrata Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? tú eum orato, ego autem orabo vilicum. Lysidamvs Sane volo. Cleostrata Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.— Lysidamvs Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
Plautus, Casina 2.3 -
Lysidamvs Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero. nam novom maritum ét novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup. sed properate istum atque istam actutum emittere, tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero. cras habuero, uxor, ego tamen convivium. Pardalisca Fit quod futurum dixi: incenatum senem foras extrudunt mulieres. Lysidamvs Quid tu hic agis? Pardalisca Ego eo quo me ipsa misit. Lysidamvs Veron? Pardalisca Serio. Lysidamvs Quid hic speculare? Pardalisca Nil equidem speculor. Lysidamvs Abi: tu hic cunctas, intus alii festinant. Pardalisca Eo.— Lysidamvs Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet. qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit. sed eccúm progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
Plautus, Casina 4.2 -
Alcesimvs Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. Lysidamvs Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? quid tibi mandavi? quid tecum oravi? Alcesimvs Quid est? Lysidamvs Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. satin propter te pereo ego atque occasio? Alcesimvs Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. Lysidamvs Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam nón missurum. Alcesimvs Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier. Lysidamvs Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. Alcesimvs Quin nihili facio. Lysidamvs Quin me perdis. Alcesimvs Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi— Lysidamvs Quin— Alcesimvs Aliquid aegre facere. Lysidamvs Quin faciam lubens. numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi. Alcesimvs Quin hercle di te perdant postremo quidem. Lysidamvs Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? Alcesimvs Ducas, easque in maxumam malam crucem cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua. abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.— Lysidamvs Nunc tu mi amicus es in germanum modum. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat, quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
Plautus, Casina 3.4 -
PROLOGVS PROLOGVS Salvere iubeo spectatores optumos, fidem qui facitis maxumi, et vos Fides. si verum dixi, signum clarum date mihi, ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. qui utuntur vino vetere sapientis puto et qui libenter veteres spectant fabulas; atque antiqua opera et verba cum vobis placent, aequom est placere ante alias veteres fabulas: nam nunc novae quae prodeunt comoediae multo sunt nequiores quam nummi novi. nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam éius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus; nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; verum ut cognoscant dabimus operam sedulo. haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas. ea tempestate flos poetarum fuit, qui nunc abierunt hinc in communem locum. sed tamen absentes prosunt pro praesentibus. vos omnes opere magno esse oratos volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem. eicite ex animo curam atque alienum aes ne quis formidet flagitatorem suom: ludi sunt, ludus datus est argentariis; tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: ratione utuntur, ludis poscunt neminem, secundum ludos reddunt autem nemini. aures vocivae si sunt, animum advortite: comoediai nomen dare vobis volo. Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes. Deiphilus hanc graece scripsit, post id rursum denuo latine Plautus cum latranti nomine. senex híc maritus habitat; éi est filius, is una cum patre in illisce habitat aedibus. est éi quidam servos, qui in morbo cubat, immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi. adít extemplo ad mulierem quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: exorat, aufert; detulit recta domum, dat erae suae, orat ut eam curet, educet. era fecit, educavit magna industria, quasi si esset ex se nata, non multo secus. postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris placere posset, eam puellam hic senex amat efflictim, et item contra filius. nunc sibi utérque contra legiones parat, paterque filiusque, clam alter alterum: pater adlegavit vilicum, qui posceret sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data, sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; filius is autem armigerum adlegavit suom, qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, futurum quod amat intra praesepis suas. senis uxor sensit virum amóri operam dare, propterea úna consentit cum filio. ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse ímpedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater; sciens ei mater dat operam absenti tamen. is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit: Plautus noluit, pontem interrupit, quí erat ei in itinere. sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae? servin uxorem ducent aut poscent sibi? novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.” at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, et hic in nostra terra † in Apulia; maioreque opere ibi serviles nuptiae quam liberales etiam curari solent; id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit. revortar ád illam puellam éxpositiciam: quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices. tantum est. valete, bene rem gerite et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac.
Plautus, Casina prologue.pr -
Myrrhina Accéptae bene ét commode éximus íntus ludós visere húc in viam nuptiális. numquam écastor úllo dié risi adaéque, neque hóc quod relícuom est plus rísuram opínor. Pardalisca Lúbet Chalinum quíd agat scire, nóvom nuptum cum nóvo marito. Myrrhina Nec fállaciam ástutiórem ullus fécit poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis. Cleostrata Optúnso ore núnc pervelím progredíri seném, quo senéx nequiór nullus vívit. ne illum quidem néquiorem árbitror ésse, qui locum praébet illí té nunc praesidem volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat eum ut lúdibrio hábeas. Pardalisca Libens fecero et solens. Myrrhina spectato: hinc omnia, intus quid agant Pardalisca pone me, amabo. Myrrhina Et ibi audacius licet quaé velis líbere próloqui. Pardalisca Tace, vostrá foris crépuit.
Plautus, Casina 5.1
Doors
- Ask about the words of the Casina →
- Other works of Plautus Amphitruo ·Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.