Plautus
Amphitruo
Plautus — in Latin.
The words most alive here
- Sosia 224
- Amphitrvo 161
- facio 142
- Mercvrivs 105
- Alcvmena 92
- nunc 85
- dico 85
- Amphitruo 62
- quam 46
- verus 44
- video 42
- sui 42
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Bromia Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat, strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time: et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu. ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant. íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit, erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit. atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus. séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet? numnam húnc percussit Iúppiter? credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos. ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem est érus meus. Amphítruo. Amphitrvo Perii. Bromia Súrge. Amphitrvo Interii. Bromia Cédo manum. Amphitrvo Quis mé tenet? Bromia Tua Bromia ancilla. Amphitrvo Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es? Bromia Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amphitrvo Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? Bromia Scio. Amphitrvo Vide etiam nunc. Bromia Scio. Amphitrvo Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. Bromia Immo omnes sani sunt profecto. Amphitrvo At me uxor insanum facit suis foedis factis. Bromia At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. Amphitrvo Ain tu, geminos? Bromia Geminos. Amphitrvo Di me servant. Bromia Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. Amphitrvo Loquere. Bromia Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. Amphitrvo Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? Bromia Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; ita profecto sine dolore peperit. Amphitrvo Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est. Bromia Mitte ista atque haec quae dicam accipe. postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. Amphitrvo Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient. Bromia Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi: continuo extollunt ambo capita. Amphitrvo Ei mihi. Bromia Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit eos manu perniciter. Amphitrvo Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. Bromia Puer ambo angues enicat. dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam— Amphitrvo Quis homo? Bromia Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; alterum tuom esse dixit puerum. Amphitrvo Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.
Plautus, Amphitruo 5.1 -
Ivppiter Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. Alcvmena Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? Ivppiter Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. Mercvrivs Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. observatote eum, quam blande mulieri palpabitur. Alcvmena Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. Ivppiter Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? Mercvrivs Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. Alcvmena Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? Mercvrivs Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. Ivppiter Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione— Alcvmena Ah noli. Ivppiter Muttito modo. Mercvrivs Nequiter paene expedivit prima parasitatio. Ivppiter Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam. ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, non facerem. Mercvrivs Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. Ivppiter Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. Alcvmena Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Ivppiter Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alcvmena Id actutum diu est. Ivppiter Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alcvmena Sentio, nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Ivppiter Cur me tenes? tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, Alcumena, tibi condono. Alcvmena Facis ut alias res soles. ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. Mercvrivs Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. Ivppiter Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? Alcvmena Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. Ivppiter Faciam ita ut vis. Mercvrivs Ex amore hic admodum quam saevos est. Ivppiter Numquid vis? Alcvmena Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen. Mercvrivs Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Ivppiter Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid vis? Alcvmena Etiam: ut actutum advenias. Ivppiter Licet, prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.— nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.—
Plautus, Amphitruo 1.3 -
Amphitrvo Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia; apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere, quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Plautus, Amphitruo 4.1 -
Amphitrvo Age í tu secúndum. Sosia Sequór, subsequór te. Amphitrvo Scelestissimum te arbitror. Sosia Nam quam ob rem? Amphitrvo Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. Sosia Eccere, iam tuatim facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit. Amphitrvo Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam. Sosia Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias; tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. Amphitrvo Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades? Sosia Vera dico. Amphitrvo Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. Sosia Istuc tibist in manu, nam tuos sum. Amphitrvo Tun me, verbero, audes erum ludificari? tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? Sosia Profecto ut loquor res ita est. Amphitrvo Iuppiter te perdat. Sosia Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus? Amphitrvo Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? Sosia Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.† verum haud mentior, resque uti facta dico. Amphitrvo Homo hic ébrius est, ut opínor. Sosia Útinam ita essem. Amphitrvo Optás quae facta. Sosia Égone? Amphitrvo Tu istic. úbi bibisti? Sosia Nusquam equidem bibi. Amphitrvo Quid hoc sithominis? Sosia equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor tibi locutus esse? Amphitrvo Vah, ápage te a me. Sosia Quíd est negoti? Amphitrvo Péstis te tenet. Sosia Nám quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo. Amphitrvo At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. Sosia Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. Amphitrvo Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo. Sosia Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi. Amphitrvo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum— Amphitrvo Quid igitur? Sosia Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. Amphitrvo Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sosia Sic sum ut vides. Amphitrvo Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit. Sosia Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. Amphitrvo Quis te verberavit? Sosia Egomet memet, qui nunc sum domi. Amphitrvo Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. Sosia Tuos est servos. Amphitrvo Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. Sosia At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. Amphitrvo Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? Sosia Quin intro ire in aedis numquam licitum est. Amphitrvo Quis te prohibuit? Sosia Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. Amphitrvo Quis istic Sosia est? Sosia Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? Amphitrvo Sed quid ais? num obdormivisti dudum? Sosia Nusquam gentium. Amphitrvo Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam— Sosia Non soleo ego somniculose éri imperia persequi. vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor, vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. Amphitrvo Quis homo? Sosia Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? Amphitrvo Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. Sosia Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. Amphitrvo Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. Sosia Amphitrvo
Plautus, Amphitruo 2.1 -
Ivppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam; post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
Plautus, Amphitruo 3.1 -
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene me expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro): haec ut me voltis adprobare adnitier, ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim dicam simulque ipse eloquar nomen meum. Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi. pater huc me misit ad vos oratum meus, tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret, scibat facturos, quippe qui intellexerat vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem; verum profecto hoc petere me precario a vobis iussit, leniter, dictis bonis. etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter non minus quam vostrum quivis formidat malum: humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet; atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius, contagione mei patris metuo malum. propterea pace advenio et pacem ad vos affero:† iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est; quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite. debetis velle quae velimus: meruimus et ego et pater de vobis et re publica; nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis vidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare quae bona vobis fecissent) quis bene factis meus pater, deorum regnator architectus omnibus? sed mos numquam illi fuit patri meo,† ut exprobraret quod bonis faceret boni; gratum arbitratur esse id a vobis sibi meritoque vobis bona se facere quae facit. Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae. quid? contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram hanc? deus sum, commutavero. eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus. utrum sit an non voltis? sed ego stultior, quasi nesciam vos velle, qui divos siem. teneo quid animi vostri super hac re siet: faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia. nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par arbitror. quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet, faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia. nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae; sive quí ambissint palmam histrionibus sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras sive qui ípse ambissit seu per internuntium, sive adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi mágistratum sibi alterive ambiverit. virtute dixit vos victores vivere, non ambitione neque perfidia: qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro? virtute ambire oportet, non favitoribus. sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu. hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit, ut conquaestores fierent histrionibus: qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius órnamenta et corium uti conciderent. mirari nolim vos, quapropter Iuppiter nunc histriones curet; ne miremini: ipse hanc acturust Iuppiter comoediam. quid? admirati estis? quasi vero novom nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam; etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit. hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. nunc vos animum advortite, dum huius argumentum éloquar comoediae. Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia. is nunc Amphitruo praefectust legionibus, nam cum Telobois bellum est Thebano poplo. is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum, gravidam Alcumenam úxorem fecit suam. nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus, quam liber harum rerum multarum siet quantusque amator sit quod complacitum est semel. is amare occepit Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo. nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove. et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, et haec ob eam rem nox est facta longior, dum cum illa quacum volt voluptatem capit; sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet. nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum servili schema: veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum. nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter; in Amphitruonis vertit sese imaginem omnesque eum esse censent servi qui vident: ita versipellem se facit quando lubet. ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, versari crebro hic cum viderent me domi; nunc, cum esse credent servom et conservom suom, haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim. pater nunc intus suo animo morem gerit: cubat complexus cuius cupiens maxime est; quae illi ad legionem facta sunt memorat pater meus Alcumenae: ílla illum censet virum suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater memorat, legiones hostium ut fugaverit, quo pacto sit donis donatus plurimis. ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, abstulimus: facile meus pater quod volt facit. nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu et servos, cuius ego hanc feró imaginem. nunc internosse ut nos possitis facilius, ego has habebo úsque in petaso pinnulas; tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. ea signa nemo hórum familiarium videre poterit: verum vos videbitis. sed Amphitruonis illic est servos Sosia: a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit. abigam iam ego illum advenientem ab aedibus. adeste: erit operae pretium híc spectantibus Iovem et Mercurium facere hístrioniam.
Plautus, Amphitruo prologue.pr
Doors
- Ask about the words of the Amphitruo →
- Other works of Plautus Asinaria ·Aulularia ·Bacchides ·Captivi ·Casina ·Cistellaria ·Curculio ·Epidicus ·Menaechmi ·Mercator ·Miles Gloriosus ·Mostellaria ·Persa ·Poenulus ·Pseudolus ·Rudens
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.