LOGOI

Plautus

Trinummus

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Lysiteles Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi. Lesbonicvs Potin ut me ire quo profectus sum sinas? Lysiteles Si in rem tuam, Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam. Lesbonicvs Quod est facillumum, facís. Lysiteles Quid id est? Lesbonicvs Amico iniuriam. Lysiteles Neque meumst neque facere didici. Lesbonicvs Indoctus quam docte facis. quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. Lysiteles Egone? Lesbonicvs Tune. Lysiteles Quid male facio? Lesbonicvs Quod ego nolo, id cum facis. Lysiteles Tuae rei bene consulere cupio. Lesbonicvs Tu es melior quam egomet mihi? sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. Lysiteles An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? Lesbonicvs Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. Lysiteles Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres. nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. Lesbonicvs Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. Lysiteles At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere † perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; atque is mores hominum moros et morosos efficit: minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet; quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis; insanum malumst in hospítium devorti ad Cupidinem. sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus; tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom, atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati— ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. Lesbonicvs Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. meam sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem. sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. Lysiteles Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? Lesbonicvs Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. Lysiteles Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim? Lesbonicvs Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen is est honos homini pudico, meminisse officium suom. Lysiteles Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument. id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. Stasimvs Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν. facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia. hic agit magis ex argumento et versus melioris facit. etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina. Lesbonicvs Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est? Stasimvs Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. Lesbonicvs I hac mecum domum, Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. Lysiteles Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, sine dote, neque tu hinc , quod meum erit id erit tuom; sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.— Stasimvs Abiit ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo. hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. video caculam militarem me futurum haud longius: ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus; credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore et capturum spolia ibi illum quí ero adversus venerit. egomet autem quom extemplo arcum et pharetram et ságittas sumpsero, cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo. ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—

    Plautus, Trinummus 3.2
  • Sycophanta Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias. advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis. viden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. Charmides Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit. Sycophanta Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. Charmides Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. Sycophanta Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. fores pultabo. Charmides Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam. hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias. Sycophanta Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit? Charmides Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? Sycophanta Heus senex, census cum sum, iuratori recte rationem dedi. Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas. Charmides Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem. Sycophanta Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater. Charmides Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis? Sycophanta Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias. Charmides Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi. Sycophanta Magnum facinus incipissis petere. Charmides Quid ita? Sycophanta Quia, pater, si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine, concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris. Charmides Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas. Sycophanta Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium. Charmides Quid est tibi nomen, adulescens? Sycophanta Pax, id est nomen mihi. hoc cotidianumst. Charmides Edepol nomen nugatorium, quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico. hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? Sycophanta Quid est? Charmides Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas? Sycophanta Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas, Lesbonici. is mi est amicus. Charmides Teneo hunc manifestarium. me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe. Sycophanta Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. Charmides Dabo operam tibi. Sycophanta Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. Charmides Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. Sycophanta Charmides Sycophanta Charmides Ab ipson istas accepisti? Sycophanta E manibus dedit mi ipse in manus. Charmides Qua facie est homo? Sycophanta Sesquipede quiddamst quam tu longior. Charmides Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. novistin hominem? Sycophanta Ridicule rogitas, quicum una cibum capere soleo. Charmides Quid est ei nomen? Sycophanta Quod edepol homini probo. Charmides Lubet audire. Sycophanta Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi. Charmides Quid est negoti? Sycophanta Devoravi nomen imprudens modo. Charmides Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. Sycophanta Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. Charmides Temperi huic hodie anteveni. Sycophanta Teneor manifesto miser. Charmides Iam nomen? Sycophanta Deum hercle me atque hominum pudet. Charmides Vide modo ut hóminem noveris. Sycophanta Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres. litteris recomminiscar. C est principium nomini. Charmides Callias? Sycophanta Non est. Charmides Callippus? Sycophanta Non est. Charmides Callidemides? Sycophanta Non est. Charmides Callinicus? Sycophanta Non est. Charmides Callimarchus? Sycophanta Nil agis. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. Charmides At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. Sycophanta Ad hoc exemplum est— Charmides An Chares? an Charmides? Sycophanta Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: Charmides Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. Sycophanta Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? Charmides Ne male loquere apsenti amico. Sycophanta Quíd ergo ille ignavissumus mihi latitabat? Charmides Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? Sycophanta Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.† Charmides Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? quos locos adiisti? Sycophanta Nimium mirimodis mirabiles. Charmides Lubet audire, nisi molestumst. Sycophanta Quin discupio dicere. omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus. Charmides Eho an etiam Arabiast in Ponto? Sycophanta Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. Charmides Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique. sed quid ais? quo inde isti porro? Sycophanta Si animum advortes, eloquar. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. Charmides Sub solio Iovis? Sycophanta Ita dico. Charmides E caelo? Sycophanta Atque e medio quidem. Charmides Eho an etiam ín caelum escendisti? Sycophanta Immo horiola advecti sumus, usque aqua advorsa per amnem. Charmides Eho an tu etiam vidisti Iovem? Sycophanta Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum. deinde porro— Charmides Deinde porro nolo quicquam praedices. Sycophanta Sed— Charmides Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit. Sycophanta Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas. Charmides Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, norisne hominem? Sycophanta Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe? Charmides Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. Sycophanta Vel trecentis. Charmides Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? Sycophanta Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, mille nummum. Charmides Nempe ab ipso id accepisti Charmide? Sycophanta Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui. Charmides Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. Sycophanta Quod ego aurum dem tibi? Charmides Quod a me te accepisse . Sycophanta Aps te accepisse? Charmides Ita loquor. Sycophanta Quis tu homo es? Charmides Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. Sycophanta Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas. Charmides Charmides ego sum. Sycophanta Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula: postquam ego me aurum ferre dixi, post tu Charmides; prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. Charmides Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Sycophanta Quid id ad me attinet? dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet. prius non is eras quí eras: nunc is qui tum non eras. Charmides Age si quid agis. Sycophanta Quid ego agam? Charmides Aurum redde. Sycophanta Dormitas, senex. Charmides Charmidem dedisse aurum tibi. Sycophanta Scriptum quidem. Charmides Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? Sycophanta Quam ob rem? Charmides Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas. Sycophanta Eho, quaeso, an tu is es? Charmides Is enim vero sum. Sycophanta Ain tu tandem? is ipsusne es? Charmides Aio. Sycophanta Ipsus es? Charmides Ipsus, inquam, Charmides sum. Sycophanta Ergo ipsusne es? Charmides Ipsissimus. abin hinc ab oculis? Sycophanta Enim véro serio, quoniam advenis— vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium. Charmides At etiam maledicis? Sycophanta Immo, salvos quandoquidem advenis— di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.— Charmides Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere videtur tempus venisse atque occasio. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, quid illí negoti fuerit ante aedis meas. nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? lubet observare quid agat: huc concessero.

    Plautus, Trinummus 4.2
  • Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere re recenti. Charmides Huic, quisquis est, gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet. Stasimvs Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum. Charmides Ita me di ament, graphicum furem. Stasimvs Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper. quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum. Charmides Non fugitivost hic homo, commeminit domi. Stasimvs Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent quam mores mali. Charmides Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. Stasimvs Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. Charmides Morem improbum. Stasimvs Strenuiores praeterire more fit. Charmides Nequam quidem. Stasimvs Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. Charmides Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. Stasimvs Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. Charmides Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. Stasimvs Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. Charmides Meus est hic quidem Stasimus servos. Stasimvs Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. Charmides Heus tu, asta ilico. audi. Stasimvs Heús tu, non sto. Charmides Te volo. Stasimvs Quid si ego me te velle nolo? Charmides Aha nimium, Stasime, saeviter. Stasimvs Emere meliust cui imperes. Charmides Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? Stasimvs Da magnum malum. Charmides Bene mones, ita facere certumst. Stasimvs Nisi quidem es obnoxius. Charmides Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. Stasimvs Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? Charmides Quia boni malique in ea re pars tibi est. Stasimvs Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. Charmides Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. Stasimvs Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? Charmides Ipsus homo optumus. Stasimvs Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, salve. Charmides Salve, Stasime. Stasimvs Salvom te— Charmides Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? Stasimvs Vivont, valent. Charmides Nempe uterque? Stasimvs Vterque. Charmides Di me salvom et servatum volunt. cetera intus otiose percontabor quae volo. eamus intro, sequere. Stasimvs Quo tu té agis? Charmides Quonam nisi domum? Stasimvs Hicine nos habitare censes? Charmides Vbinam ego alibi censeam? Stasimvs Iam— Charmides Quid iam? Stasimvs Non sunt nostrae aedis istae. Charmides Quid ego ex te audio? Stasimvs Vendidit tuos natus aedis. Charmides Perii. Stasimvs Praesentariis argenti minis numeratis— Charmides Quot? Stasimvs Quadraginta. Charmides Occidi. quis eas emit? Stasimvs Callicles, cui tuam rem commendaveras; is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. Charmides Vbi nunc filius meus habitat? Stasimvs Hic in hoc posticulo. Charmides Male disperii. Stasimvs Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. Charmides Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Stasimvs Visne aquam tibi petam? Charmides Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.

    Plautus, Trinummus 4.3
  • Charmides Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis, quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae, quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt. atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas; nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus, nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto. atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines, paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare. abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst. fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos: ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum, ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto. apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero. sed quís hic est, qui in plateam íngreditur cum nóvo ornatu speciéque simul? pol quámquam domi cupio, ópperiar, quam hic rém agat animum advortam.

    Plautus, Trinummus 4.1
  • Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile. nám ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides. nam hic nimium morbus mores invasit bonos; ita plerique omnes iam sunt intermortui. sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime: eorúm licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae.

    Plautus, Trinummus 1.1
  • PROLOGVS Lvxvria Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. Inopia Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. Lvxvria Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.— nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam deducam, si quidem operam dare promittitis. nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet, huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis. primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam. sed ea huc quid introierit impulsu meo accipite et date vocivas aures dum eloquor. adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus; is rem paternam me adiutrice perdidit. quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat. sed de argumento ne exspectetis fabulae: senes qui huc venient, ei rem vobis aperient. huic Graece nomen est Thensauro fabulae: Philemo scripsit, Plautus vertit barbare, nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat ut liceat possidere hanc nomen fabulam. tantum est. valete, adeste cum silentio.—

    Plautus, Trinummus prologue.pr

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.