LOGOI

Plautus

Stichus

Plautus — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Gelasimvs Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, nam postquam natus sum, satur numquam fui. neque quisquam melius referet matri gratiam neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami. nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem. atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo: ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam; uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, † sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. atque auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos; eius ex sémine haec certost fames, nam iam complures annos utero haeret meo. nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus; inanimentis explementum quaerito. Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. † propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, eo quía paupertas fecit ridiculus forem; nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit. per annónam caram dixit me natum pater: propterea, credo, nunc essurio ácrius. sed generi nostro haec redditast benignitas: nulli negare soleo, siquis me essúm vocat. oratio una interiit hominum pessume, atque optuma hercle meo animo et scitissuma, qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face, promitte vero, ne gravare. est commodum? volo inquam fieri, non amittam quin eas.” nunc reppererunt iam ei verbo vicarium (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum): vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris. ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi. haec verba subigunt mé uti mores barbaros discam atque ut faciam praeconis compendium itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. Crocotivm Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum. quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. Gelasimvs Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid sit causae ilico: alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio. eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico qui multum miseri sint, laborent, nil moror: dicam auctionis causam, ut damno gaudeant; nam curiosus nemo est quin sit malevolus. damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium. prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui; paene sum famé emortuos. Crocotivm Ridiculus aeque nullus est quando esurit. Gelasimvs Nunc auctionem facere decretumst mihi: foras necessumst quidquid habeo vendere. adeste sultis, praeda erit praesentium. logos ridiculos vendo. áge licemini. qui cena poscit? ecqui poscit prandio? hercle aestumavi prandio, cena tibi. ehem, adnuistin? nemo meliores dabit. vel unctiones Graecas sudatorias vendo vel alias malacas, crapularias; cavillátiones, adsentatiunculas ac perieratiunculas parasiticas; robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias. haec veniisse iám opus est quantum potest, ut decumam partem Hérculi polluceam. Crocotivm Ecastor auctionem haúd magni preti. adhaesit homini ad infimum ventrem fames. adibo ad hominem. Gelasimvs Quis haec est quae advorsum it mihi? Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium. Crocotivm Gelasime, salve. Gelasimvs Non id est nomen mihi. Crocotivm Certo mecastor id fuit nomen tibi. Gelasimvs Fuit disertim, verum id usu perdidi: nunc Miccotrogus nomine e vero vocor. Crocotivm † Eu ecastor, risi te hodie multum. Gelasimvs Quando aut quo in loco? Crocotivm Hic quom auctionem praedicabas, Gelasimvs Pessuma, eho an audivisti? Crocotivm Te quidem dignissumam. Gelasimvs Quo nunc is? Crocotivm Ad te. Gelasimvs Quid venis? Crocotivm Panegyris rogare iussit ted ut opere maximo, mecum simitu ut ires ad sese domum. Gelasimvs Ego illo mehercle vero eo quantum potest. iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? Crocotivm Illa quidem nullum sacrificavit. Gelasimvs Quo modo? quid igitur me volt? Crocotivm Tritici modios decem rogare, opinor . Gelasimvs Mene, ut ab sese petam? Crocotivm Immo ut a vobis mutuom nobis dares. Gelasimvs Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; linguam quoque etiam vendidi datariam. Crocotivm Au, nullan tibi lingua est? Gelasimvs Quae quidem dicat dabo; ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo. Crocotivm Malum quidem sí vis— Gelasimvs Haec eadem dicit tibi. Crocotivm Quid nunc? an non? Gelasimvs Abi sane domum, iam illo venturum dicito. propera atque abi.— demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, postquam vir abiit eius. miror quid siet, nisi ut periclum fiat: visam quid velit. sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit? ne iste edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume.

    Plautus, Stichus 1.3
  • Panegyris Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est? tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis? Gelasimvs Salvé, tuo arcessitú venio huc. Panegyris Ean grátia fores effríngis? Gelasimvs Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam; nam mé quidem harum míserebat. Pinacivm Ergo aúxilium properé latumst. Panegyris Quisnam híc loquitur tam própe nos? Pinacivm Pinacium. Panegyris Úbi is est? Pinacivm Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris. Panegyris Pinacium. Pinacivm Istuc indiderunt nomen maiores mihi. Panegyris Quid agis? Pinacivm Quid agam rogitas? Panegyris Quidni rogitem? Pinacivm Quid mecum est tibi? Panegyris Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. Pinacivm Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Panegyris Qui retinent? Pinacivm Rogas? omnia membra lassitudo mihi tenet. Panegyris Linguam quidem sat scio tibi non tenere. Pinacivm Ita celeri curriculo fui propere a portu, tui honoris causa. Panegyris Ecquid adportas boni? Pinacivm Nimio † inparti multo tanto plus quam speras. Panegyris Salva sum. Pinacivm At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. Gelasimvs Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. Panegyris Ecquem convenisti? Pinacivm Multos. Panegyris At virum? Pinacivm Equidem plurimos: verum ex multis nequiorem nullum quám hic est. Gelasimvs Quo modo? iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi. praeterhac si me inritassis— Pinacivm Edepol essuries male. Gelasimvs Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. Pinacivm Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem deiciamque eorum ómnis telas. Gelasimvs Miseri algebunt postea. Pinacivm Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? cape illas scopas. Gelasimvs Cápiam. Pinacivm Hoc egomet, tu hoc converre. Gelasimvs Ego fecero. Pinacivm Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua? Gelasimvs Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidém gerít. Pinacivm Age tu ocius † pinge, humum consperge ante aedis. Gelasimvs Faciam. Pinacivm Factum oportuit. ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. Gelasimvs Edepol rem negotiosam. Panegyris Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt. Pinacivm Vos lectos sternite. Gelasimvs Principium placet de lectis. Pinacivm Alii ligna caedite, alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, pernam et glandium deicite. Gelasimvs Hic hercle homo nimium sapit. Panegyris Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. Pinacivm Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. Panegyris Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. Pinacivm Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, commodum radiosus sese sol superabat ex mari. dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. in portum vento secundo, velo passo pervenit. alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum. Panegyris Hem quid? Epignomum ? Pinacivm Tuom virum. Gelasimvs Et vitam meam. Pinacivm Venit inquam. Panegyris Tutin ipsus ipsum vidisti? Pinacivm Lubens. argentí aurique advexit nimium. Gelasimvs Nimis factum bene. hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens. Pinacivm Lanam purpuramque multam. Gelasimvs Em qui ventrem vestiam. Pinacivm Lectos eburatos, auratos. Gelasimvs Accubabo regie. Pinacivm Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia advexit, nimium bonae rei. Gelasimvs Hercle rem gestam bene. Pinacivm Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, sambucas advexit secum forma eximia. Gelasimvs Eugepae, quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. Pinacivm Poste unguenta multigenerum multa. Gelasimvs Non vendo logos. iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas: malivoli, perquisitores auctionum, perierint. Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. Pinacivm Poste autem advexit parasitos secum. Gelasimvs Ei, perii miser. Pinacivm Ridiculissumos. Gelasimvs Revorram hercle hoc quod converri modo. Panegyris Vidistin virum sororis Pamphilum? Pinacivm Non. Panegyris Non adest? Pinacivm Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. Gelasimvs Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. Panegyris I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent. bene vale. Gelasimvs Vin administrem? Panegyris Sat servorum habeo domi.— Gelasimvs Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—

    Plautus, Stichus 2.2
  • Antipho Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust. vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus? iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis. non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues. facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo; siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero. Soror Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos? Panegyris Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest. exorando, haud adversando sumendam operam censeo: gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere; adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest. Antipho Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor: utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, si manere hic sese malint potius quam alio nubere. non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror? minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror: perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora; post id igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam. multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris. Soror Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit. Panegyris Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum. Soror Salve, mi pater. Antipho Et vos ambae. ílico agite assidite. Soror Osculum— Antipho Sat est ósculi mihi vostri. Panegyris Quí, amabo, pater? Antipho Quia ita meae animae salsura evenit. Soror Asside hic, pater. Antipho Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio. Panegyris Mane pulvinum. Antipho Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede. Soror Sine, pater. Antipho Quid opust? Panegyris Opust. Antipho Mórem tibi geram. atque hoc est satis. Soror Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae. quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias. Antipho Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros proinde habetis quasi praesentes sint. Soror Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi. Antipho Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus? Panegyris Nullus praeter nosque teque. Antipho Vostrum animum adhiberi volo; nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. Soror Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis? Antipho Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast. Soror Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. Antipho At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore. Soror Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo. Antipho Volo scire ergo, ut aequom censes. Soror Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi. Antipho Dic vicissim nunciam tu. Panegyris Quid vis tibi dicam, pater? Antipho Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono? Panegyris Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat. Antipho Soror Antipho Qui potest mulier vitare vitiis? Soror Vt cottidie pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie. Antipho Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma? Panegyris Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere, et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit. Antipho Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni. sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo: mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum. Soror At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus. nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus. Antipho Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris? Soror Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet. idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit: Antipho Soror non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro. Antipho Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium? quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam? Panegyris Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes. hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur. Antipho Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris? Panegyris Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus. Antipho Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar. Panegyris Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris. Antipho Curate igitur familiarem rem ut potestis. Panegyris Optume, nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus. nunc, soror, abeamus intro. Soror Ímmo intervisam domum. si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.— Panegyris Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias. eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit. nam dies totos apud pórtum servos unus assidet; sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—

    Plautus, Stichus 1.2
  • Sangarinvs qui Iónicus aut cinaédicust, qui hoc tále facere póssiet? Stichvs Si istóc me vorsu víceris, alió me provocáto: Sangarinvs Fac tu hóc modo. Stichvs At tu hoc módo. Sangarinvs Babae. Stichvs Tataé. Sangarinvs Papae. Stichvs Pax. Sangarinvs Nunc páriter ambo. omnís voco cinaédos contra. satis ésse nobis nón magis potis quám fungo imber. Stichvs Intro hínc abeamus nunciam: saltátum satis pro vinost. vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.

    Plautus, Stichus 5.7
  • Stephanivm Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres, quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores. domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum est istarum venturos viros, ibi festinamus omnes; lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis. intér illud tamen negotium meis curavi amicis, Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset. Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit. nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes.—

    Plautus, Stichus 5.3
  • Panegyris Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit; nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper. Soror Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas. sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri. Panegyris Salvéne, amabo? Soror Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt. haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt. Panegyris Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur: spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Soror Ita út memoras. Panegyris Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. Soror An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Panegyris Ita pol. Soror Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Panegyris Nam quíd iam? Soror Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Panegyris Placet; táceo. Soror At memineris fácito. Panegyris Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. Soror Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Panegyris

    Plautus, Stichus 1.1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.